§38.5.1consul iam munimentis, quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus.
執政官は、都市を囲むために築くべき包囲壁も、城壁に近づけようと準備していた攻城兵器もすでに完成させたので、同時に5つの場所から城壁への攻撃を開始した。
§38.5.2tria paribus intervallis, faciliore aditu a campo, adversus Pyrrheum, quod vocant, admovit, unum e regione Aesculapii, unum adversus arcem.
彼はそのうちの3つを、平原からの接近がより容易な、ピュレウムと呼ばれる場所に対向して等間隔で配置し、1つをアスクレピオス神殿の向かいに、1つを城砦に対向して配置した。
§38.5.3arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas.
彼は破城槌で城壁を揺さぶり、鎌付きの梁で胸壁を削ぎ落とした。
oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pavor ac trepidatio cepit;
町の人々は、最初は(攻城兵器の)見栄えと、恐ろしい音を伴って放たれる城壁への打撃のために、恐怖と動揺に襲われた。
§38.5.4deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant;
しかしその後、予想に反して城壁が持ちこたえているのを見ると、彼らは再び勇気を取り戻し、起重機を使って、破城槌に向かって鉛の重りや岩、あるいは頑丈な丸太を投げ落とした。
falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;
また、鉄の錨を投げかけて鎌を城壁の内側へと引っ張り、その梁をへし折った。
§38.5.5ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant.
さらに彼らは、夜間には攻城工事の守衛に対して、昼間には警備兵に対して積極的に打って出ることで、自ら恐怖をもたらした。
§38.5.6in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant.
アムブラキアにおける状況がこのようであったとき、アエトリア人たちはすでにアカナニアの略奪からストラトスへと帰還していた。
inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit.
そこから、プラエトルのニカンドロスは、勇敢な試みによって包囲を解く望みを抱き、ニコダモスという人物を500人のアエトリア兵とともにアムブラキアへと送り込んだ。
§38.5.7noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae adversus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pavorem memorabilem rem geri.
彼は、彼らが都市から、ピュレウムに対向する敵の攻城工事を攻撃し、自身もローマの陣営に恐怖を与えるための、特定の夜とその時間を取り決めた。 挟み撃ちによる混乱と、夜の闇が増大させる恐怖の中で、歴史に残るような偉業が成し遂げられ得ると考えたからである。
§38.5.8et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit,
そしてニコダモスは夜更けに、ある歩哨たちを欺き、別の歩哨たちを果敢な突撃によって突破し、連絡壁を乗り越えて市内に潜入した。
§38.5.9ex composito repente opera est adgressus.
彼は包囲されている人々に、あらゆる企てに挑む勇気と希望を大いに与え、取り決めた夜が来るとすぐに、約束に従って、突然攻城工事を攻撃した。
id inceptum conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est,
この試みは、外部からの攻撃がまったく加えられなかったため、結果よりもその試みにおいてより激しいものであった。
§38.5.10seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat.
それはアエトリア人のプラエトルが恐怖によって思いとどまったためか、あるいは、最近味方に迎えたアンピロコス人たちに援助をもたらす方がよいと思われたためであった。 彼らアンピロコス人を、ドロピアとアンピロコス地方を再び獲得するために派遣されたフィリッポスの息子ペルセウスが、総力を挙げて攻撃していたのである。