§38.4.1consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est.
アムブラキアに到着した執政官にとって、その攻略は大変な作業に思われた。
§38.4.2Ambracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae vocant.
アムブラキアは険しい丘の麓に位置しており、住民はその丘をペッランテスと呼んでいる。
urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat.
市街は、城壁が平野と川に向かって傾斜している側で西を向いており、丘の上に置かれた城砦は東を向いている。
§38.4.3amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum.
アタマニアから流れるアレトス川は、近くの都市の名にちなんでアムブラキア湾と呼ばれる海の湾に流れ込んでいる。
§38.4.4praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.
一方の側からは川が、もう一方の側からは丘が防御しているという事実に加えて、都市は強固な城壁によっても囲まれており、その周囲の広がりは4マイルをわずかに超えていた。
§38.4.5Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit;
フルウィウスは、平野の側に互いに適度な距離を置いた二つの陣営を配置し、城砦に対峙する高い場所には一つの砦を設けた。
§38.4.6ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset.
彼は、包囲された人々に都市からの脱出口がなく、外部からの援助を送り込むための進入路もないように、これらすべてを土塁と堀によって連結しようと準備した。
ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli.
アムブラキア包囲の報せを聞いて、アエトリア人たちはプラエトルであるニカンドロスの布告により、すでにストラトスへと集まっていた。
§38.4.7inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit.
そこから最初は、包囲を阻止するために全軍で赴くつもりであったが、都市がすでに大部分包囲工事によって囲まれていること、そしてエペイロス人の陣営が川の向こうの平坦な場所に置かれていることを見て、軍を分割することに決めた。
§38.4.8cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit.
エウポレモスは1000人の軽装兵とともにアムブラキアへ出発し、まだ互いに連結されていなかった包囲壁の隙間を通って都市に入った。
§38.4.9Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio,
ニカンドロスは、残りの軍勢とともに、最初はローマ人からの援助が容易ではない夜間に、エペイロス人の陣営を攻撃する計画であった。
§38.4.10quia flumen intererat;
なぜなら川が横たわっていたからである。
dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter convertit.
しかしその後、ローマ人が何らかの形で気づき、そこからの退路が安全でなくなるかもしれないと、その試みを危険視して、この計画を思いとどまり、アカナニアを略奪するために進路を変えた。