§38.44.1Cum Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est;
アエミリウスが、敵の狡猾な悪意は誰もが知るところであると非難し、敵対する執政官がいる間にローマに戻らぬよう、時間稼ぎをして引き延ばそうとしているのだと語ったため、執政官たちの争いによって二日間が費やされた。
§38.44.2nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse.
フラミニウスが立ち会っている間は、何一つ決定され得ないように思われた。
§38.44.3captata occasio est, Cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est,
フラミニウスがたまたま病気で欠席したときに機会が捉えられ、アエミリウスの提議によって元老院決議が下された。
§38.44.4ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur;
すなわち、アムブラキア人には彼らの全財産が返還されること。
in libertate essent ac legibus suis uterentur;
彼らは自由の身であり、自らの法律を用いること。
portoria, quae vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent;
ローマ人およびラテン名の同盟者たちがそれらを免除されることを条件に、彼らが望む港湾税を陸上および海上において徴収すること。
§38.44.5signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, Cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri.
聖なる神殿から持ち去られたと彼らが訴えている神像やその他の装飾品については、マルクス・フルウィウスがローマに帰還したときに神官会に諮り、神官会が下した決定を実行すること。
§38.44.6neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri.
執政官はこれらだけでは満足せず、その後、議員の出席が少ない隙に、「アムブラキアは武力によって占領されたとはみなされない」という元老院決議を追加した。
§38.44.7supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat.
その後、深刻な疫病が都市と田野を荒廃させていたため、十人委員会の決定に基づき、人々の健康のために三日間の祈祷式が行われた。
§38.44.8Latinae inde fuerunt.
その後、ラテン祝祭が行われた。
quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto — novis enim uterque maluit uti militibus — in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.
これらの宗教的義務から解放され、兵籍登録を完了すると――二人とも新規の兵士を用いることを望んだためである――執政官たちは任地へと出発し、旧兵をすべて解散した。
§38.44.9post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit;
執政官たちの出発後、前執政官グナエウス・マンリウスがローマにやって来た。
cui Cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset, §38.44.10et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret, §38.44.11contradixerunt pars maior decem legatorum, qui Cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.
法務官セルウィウス・スルピキウスによってベッローナ神殿において元老院との会見が彼に与えられ、彼自身が自らの成し遂げた業績を列挙し、それらのために不滅の神々に感謝が捧げられること、そして自分が凱旋式を行って都市に入ることを許可するよう要求したところ、彼に随行していた十人の使節の過半数が反対し、とりわけルキウス・フリウス・プルプリオとルキウス・アエミリウス・パウルスが先頭に立って反対した。