Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.44.1-38.44.11

关于安布拉基亚的元老院决议与曼利乌斯请求凯旋式

第 1431 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

埃米利乌斯利用弗拉米尼乌斯不在场的机会,通过了有利于美塞拉基亚人的决议。随后,前执政官曼利乌斯返回罗马并请求举行凯旋式,但他的十位使节中的大多数人表示反对。

§38.44.1Cum Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est; §38.44.2nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse.
埃米利乌斯指责其敌手狡猾的恶意仿佛人人皆知,并声称他将通过拖延来消耗时间,以免在敌对执政官任内返回罗马,因此执政官之间的争论耗费了两天时间;在弗拉米尼乌斯在场的情况下,似乎无法做出任何决议。
§38.44.3captata occasio est, Cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est, §38.44.4ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent; §38.44.5signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, Cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri.
机会被抓住了,当时弗拉米尼乌斯恰好因病缺席,在埃米利乌斯的提议下,元老院通过了一项决议:将所有财产归还给美塞拉基亚人;他们应当享有自由并使用自己的法律;只要罗马人和拉丁名字的盟友免税,他们就可以在陆地和海上征收他们想要的港口税;至于他们控诉被从神圣庙宇中夺走的雕像和其他装饰物,决定等马尔库斯·富尔维乌斯返回罗马后,提交给祭司团讨论,并按照他们的决定执行。
§38.44.6neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri.
执政官对此仍不满足,后来在人员稀少的情况下,又追加了一项元老院决议,认为美塞拉基亚不应被视为被武力攻占。
§38.44.7supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat.
随后,根据十人委员会的法令,由于严重的瘟疫正在蹂躏城市和田野,为人民的健康举行了为期三天的祈祷仪式。
§38.44.8Latinae inde fuerunt.
随后举行了拉丁节。
quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto — novis enim uterque maluit uti militibus — in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.
执政官们摆脱了这些宗教事务,并在完成征兵后——因为两人都更愿意使用新兵——出发前往行省,并遣散了所有的老兵。
§38.44.9post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui Cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset, §38.44.10et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem invehi liceret, §38.44.11contradixerunt pars maior decem legatorum, qui Cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.
执政官出发后,前执政官格奈乌斯·曼利乌斯来到罗马;当法务官塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯在贝罗纳神庙为他安排了元老院会见,且他本人在陈述了自己的功绩后,要求为此向不朽的神明表示敬意,并允许他举行凯旋式进入城市时,曾与他在一起的十位使节中的大多数人表示反对,尤其是卢基乌斯·富里乌斯·普尔普里奥和卢基乌斯·埃米利乌斯·保卢斯。

词汇与语法注释

  1. 38.44.1ne consule inimico Romam veniret — 伴随无现在分词夺格独立结构(consule inimico,由名词加形容词构成)的否定目的从句。表示“以免他(富尔维乌斯)在敌对者担任执政官期间(即埃米利乌斯任期内)回到罗马”。
  2. 38.44.4dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent — 带有虚拟语气(essent)的连词 dum 引导限制性条件从句(“只要……”、“在……的条件下”)。代词属格 eorum 指代前文的 portoria(港口税),受形容词 immunes(“免除……”)支配。
  3. 38.44.5placere ad collegium pontificum referri — 承接交代元老院决议内容的 ut 从句,转入间接引语(对格与不定式结构)的主句。被动不定式 referri 与 fieri 作为无宾格不定式 placere(“决定……”)的实际主语起作用。
  4. 38.44.11contradixerunt pars maior decem legatorum — 一种“依意一致”(synesis)的现象:主语 pars maior 在语法上是单数名词,但动词却使用了复数形式 contradixerunt,这是因为其在意义上指代复数概念(十位使节中的大多数人)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.44.1-38.44.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.44.1-38.44.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。