§38.31.1Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, §38.31.2concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella et vicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus.
プラエトルであるフィロポイメンは、当初からずっと追放者たちの立場の支持者であり、またアカイア人に対してラケダイモン人の力と権威を削ぐよう常に勧めていたが、苦情を申し立てる者たちに集会を与え、彼の提案によって次のような決議がなされた。 すなわち、T. クィンクティウスとローマ人がラコニア沿岸の砦や村々をアカイア人の信託と保護に委ねており、かつラケダイモン人は条約によってこれらに手を出してはならないはずであったのに、ラスの村が襲撃されてそこで虐殺が行われたからには、もしその事件の首謀者や関係者がアカイア人に引き渡されないならば、条約は違反されたとみなされる、というものである。
§38.31.3ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt.
彼らの引き渡しを要求するために、使節たちが直ちにラケダイモンへ派遣された。
id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis visum est, ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint.
この命令はラケダイモン人にとって非常に傲慢で不当なものと思われたため、もし国家にかつての国力があったなら、疑いなく直ちに武器を手にしたであろうほどであった。
§38.31.4maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.
しかし、彼らを最も狼狽させたのは、もし一度最初の命令に従うことで軛を受け入れてしまえば、フィロポイメンが以前からずっと画策しているように、彼がラケダイモンを追放者たちに引き渡してしまうのではないかという恐れであった。
§38.31.5furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum,
それゆえ彼らは怒りに狂い、フィロポイメンおよび追放者たちと計画において何らかの結びつきのあった党派から三十人を殺害した上で、アカイア人との同盟を破棄し、直ちにケファレニアへ使節を派遣して、執政官M. フルウィウスとローマ人にラケダイモンを委ねて彼に懇願することを決議した。
§38.31.6ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
その懇願とは、彼がペロポネソスへと赴き、ラケダイモン市をローマ民衆の信託と支配の中に受け入れてほしいということであった。