§38.3.1Amynander recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit.
アミュナンドロスは王位を奪還すると、元老院へとローマに、またアンティオコスとの大戦後にエペソスに滞在していたスキピオ兄弟のもとへとアジアに使節を送った。
§38.3.2pacem petebat excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat.
彼は和平を求め、アエトリア人を通じて父祖の王位を奪還したことを弁明し、フィリッポスを非難した。
§38.3.3Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem.
アエトリア人たちはアタマニアからアンピロコイ人のもとへ出発し、その大部分の同意を得て、部族全体を自らの支配と管轄の下に置いた。
§38.3.4Amphilochia recepta — nam fuerat quondam Aetolorum — eadem spe in Aperantiam transcenderunt;
かつてはアエトリア人のものであったアンピロキアが奪還されると、彼らは同じ希望を抱いてアペランティアへと進んだ。
ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit.
そこもまた、大部分は戦うことなく降伏した。
Dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant.
ドロペス人は決してアエトリア人のものではなく、フィリッポスのものであった。
§38.3.5hi primo ad arma concurrerunt;
彼らは最初、武器を取って立ち上がった。
ceterum postquam Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt.
しかし、アンピロコイ人がアエトリア人側についたこと、フィリッポスのアタマニアからの敗走と彼の守備隊の全滅を知ると、彼ら自身もフィリッポスから離反してアエトリア人へと寝返った。
§38.3.6quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis;
これら周辺の諸部族の服従により、アエトリア人たちが今や四方においてマケドニア人から安全であると信じていた矢先、アンティオコスがアジアでローマ人に敗れたという報せが届いた。
nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse.
それから間もなく、ローマから使節たちが戻り、和平の望みはないこと、そして執政官フルウィウスがすでに軍とともに渡海したことを告げた。
§38.3.7his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt,
これらに恐怖したアエトリア人たちは、あらかじめロドスとアテナイから使節を呼び寄せ、これら両市邦の権威によって、最近拒絶された自分たちの懇願が元老院へのより容易な聴取の機会を得られるようにした上で、最後の望みを試みるために部族の指導者たちをローマへ送った。
§38.3.8nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati.
彼らは、敵がほとんど目の前に現れるまでは、戦争を避けるための備えを何一つあらかじめ考えていなかったのである。
§38.3.9iam M. Fulvius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet.
すでにマルクス・フルウィウスは、軍を渡らせてアポロニアに到着しており、どこから戦争を開始すべきかについてエペイロス人の指導者たちと協議していた。
Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis:
エペイロス人たちは、当時アエトリア人側に帰属していたアムブラキアを攻撃することを好んだ。
§38.3.10sive ad tuendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem;
彼らの主張によれば、もしアエトリア人たちがそれを防衛するためにやって来れば、周囲には戦闘を行うための開けた平野があり、もし彼らが戦いを避けるならば、攻略は容易であるだろう。
§38.3.11nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et aestatem aptam rei gerendae adesse.
なぜなら、土塁を築き、その他の攻城兵器を作るための木材が近くに豊富にあり、航行可能な川であるアレトス川が、必要とされる資材を運び込むのに好都合な状態で、まさに城壁のすぐ脇を流れており、さらに軍事行動に適した夏が到来しているからであった。
his persuaserunt, ut per Epirum duceret.
彼らはこれらの理由によって彼を説得し、エペイロスを通って進軍させた。