Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.3.1-38.3.11

埃托利亚的扩张与罗马军进逼阿姆布拉基亚

第 1390 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿米南德收复王位后派使节前往罗马和斯基皮奥兄弟处进行申辩,与此同时埃托利亚人将周边几个部族纳入其统治。面对罗马军队逼近的威胁,埃托利亚人试图通过盟邦斡旋进行最后的和平交涉,而执政官富尔维乌斯则在伊庇鲁斯人的建议下决定主攻阿姆布拉基亚。

§38.3.1Amynander recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit.
阿米南德在收复王国后,既向罗马元老院派出了使节,又向在与安条克的大战后滞留在以弗所的亚洲的斯基皮奥兄弟派出了使节。
§38.3.2pacem petebat excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat.
他请求和平,并为自己是通过埃托利亚人收复祖传王位一事进行辩解;他指责了腓力。
§38.3.3Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem.
埃托利亚人从阿塔马尼亚出发,前往安菲洛科伊人那里,并在大部分人表示同意的情况下,将整个部族置于自己的法律和统治之下。
§38.3.4Amphilochia recepta — nam fuerat quondam Aetolorum — eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit.
收复了安菲洛基亚后——因为该地曾属于埃托利亚人——他们怀着同样的希望进入了阿佩兰蒂亚;该地也大部分未经交战便投降了。
Dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant.
多罗佩斯人从未属于过埃托利亚人,他们曾属于腓力。
§38.3.5hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt.
这些人起初拿起武器反抗;但当他们得知安菲洛科伊人已站在埃托利亚人一边,并听说腓力从阿塔马尼亚逃跑以及他的守备队被歼灭的消息后,他们自己也背叛了腓力,投向了埃托利亚人。
§38.3.6quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse.
由于有了这些周围部族的服从,埃托利亚人本以为自己现在从四面八方来看,对马其顿人而言都是安全的,这时却传来消息称安条克在亚洲被罗马人击败;此后不久,使节们从罗马返回,带来了没有和平希望的消息,并报告执政官富尔维乌斯已经率军渡海。
§38.3.7his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, §38.3.8nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati.
他们被这些消息所吓倒,首先邀请了来自罗得岛和雅典的使团,以便通过这些城邦的权威,使他们最近被拒绝的请求能够更容易地呈递给元老院,随后他们派遣了部族的首领们前往罗马,以尝试最后的希望,在敌人几乎已经出现在眼前之前,他们没有预先考虑过任何避免战争的准备。
§38.3.9iam M. Fulvius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet.
此时,马尔库斯·富尔维乌斯已经率军渡海抵达阿波罗尼亚,并正在与伊庇鲁斯人的首领们商讨从何处开始战争。
Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis: §38.3.10sive ad tuendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem; §38.3.11nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et aestatem aptam rei gerendae adesse.
伊庇鲁斯人倾向于进攻阿姆布拉基亚,该城当时已归附埃托利亚人:他们主张说,如果埃托利亚人来防守该城,周围有开阔的平原可供交战;如果他们拒绝交战,围攻也并不困难;因为附近有丰富的木材用于筑坝和其他攻城工程,而且阿雷托斯河这条通航的河流正好流经城墙旁边,非常便于运送有用的物资,此外,适合军事行动的夏天也已经到来。
his persuaserunt, ut per Epirum duceret.
他们用这些理由说服了他,使他率军穿过伊庇鲁斯。

词汇与语法注释

  1. §38.3.1recuperato regno — 夺格绝对结构(“王国被收复后”),表示在主句主语 Amynander 的行动之前发生的事件。
  2. §38.3.6Aetolis fama adfertur — Aetolis 是与动词 adfertur 连用的与格(“消息被传给埃托利亚人”)。前面的短语包含与 Aetolis 一致的分词结构:“对于那些因周围部族臣服而相信自己现在安全的埃托利亚人来说……”。
  3. §38.3.10apertos circa campos ad dimicandum esse — 由前句 placebat 所暗示的提议或主张引出的间接引语(Oratio Obliqua)中的宾格加不定式(A.C.I.)结构。从句 sive... venirent 是虚拟语气中的条件从句。
  4. §38.3.11ad aggeres excitandos et cetera opera — 由介词 ad 引导的动形容词(gerundive)结构,表示目的(“为了筑坝”),并与 cetera opera(“和其他工程”)并列。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.3.1-38.3.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.3.1-38.3.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。