§38.14.1tertio inde die ad Casum amnem perventum;
そこから三日目にカソス川に到着した。
inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt.
そこから出発して、最初の突撃でエリザ市を占領した。
§38.14.2ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus.
インドゥス川に臨むタブシオンの砦に到着した。 この川には、象から振り落とされたインド人がその名を授けていた。
§38.14.3haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat.
彼らはキビュラから遠からぬところにいたが、その都市の僭主であり、あらゆる点において不誠実で厄介な男であるモアゲテスからは、何の使節もやって来なかった。
§38.14.4ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit huic agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere;
執政官は彼の意図を打診するために、ガイウス・ヘルウィウスを歩兵四千人と騎兵五百人とともに先発させた。 すでに領土に入りつつあったこの部隊に、僭主は命令を実行する用意があることを告げる使節たちが遭遇した。
§38.14.5orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
彼らは、平和的に領土に入り、兵士たちが土地を略奪するのを抑えるよう懇願し、金冠として十五タラントンを携えていた。
§38.14.6Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit.
ヘルウィウスは、田野を略奪から免れさせ無傷のまま保つことを約束し、使節たちに執政官のもとへ行くように命じた。
§38.14.7quibus eadem referentibus consul “neque Romani” inquit “bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, §38.14.8ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.
彼らが同じことを報告すると、執政官は言った。 「我々ローマ人は、僭主が我々に対して好意を抱いているという兆候を何一つ得ていない。 また、彼自身がそのような人物であることは、すべての人の間で明白であり、我々は彼との友好よりも、彼に対する処罰について考えるべきである。
” perturbati hac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret.
」この言葉にうろたえた使節たちは、彼が金冠を受け取ること、そして僭主が彼のもとへ来ること、および釈明し自らを弁明する機会と権能を与えること以外には何も求めなかった。
§38.14.9permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis.
執政官の許可を得て、翌日僭主が陣営にやって来た。 その服装と伴の者は、中程度に裕福な一私人の身なりにも及ばないほどであり、その口調は卑屈で気落ちしており、自らの富を過小評価し、自らの支配下にある都市の貧困を嘆くものであった。
§38.14.10erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur.
なお、彼の支配下にはキビュラのほかに、シュルレウムと、いわゆるリムネの近くの町があった。
ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur.
これらから、自分と自らの民を身ぐるみ剥ぐようにして、二十五タラントンを調達するつもりであると、まるで確信が持てないかのように約束した。
§38.14.11“enimvero” inquit consul “ferri iam ludificatio ista non potest.
執政官は言った。 「実に、そのような愚弄はもはや耐え難い。
parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia.
不在の際、使節を通じて我々を欺いたときに恥じ入らなかっただけでも十分ひどいのに、面前にあってもなお、同じ厚顔無恥さを貫くというのか。
§38.14.12quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta. ”
二十五タラントンでお前の独裁権力が枯渇するというのか。 ならば、三日以内に五百タラントンを支払わなければ、田野の略奪と都市の包囲を覚悟せよ。
§38.14.13hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
」この脅しに恐れおののきながらも、彼は依然として頑なに貧困の偽装を続けた。
§38.14.14et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus.
そして、時には言い逃れによって、時には懇願と偽りの涙によって、卑しい上乗せをしながら、徐々に百タラントンまで引き上げられた。
adiecta decem milia medimnum frumenti.
さらに小麦一万メディムノスが追加された。
haec omnia intra sex dies exacta.
これらすべては六日以内に徴収された。