§38.1.1dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem res quietae fuerant, principio a gente Athamanum orto.
アジアで戦争が行われている間、アエトリアにおいてさえも事態は平穏ではなかった。 その発端はアタマニアの人々から生じたものであった。
§38.1.2Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant.
アタマニアは当時、アミュナンドロスが追放されており、フィリッポス王の守備隊のもと、その知事たちによって支配されていたが、彼らは傲慢で無節制な支配によって、アミュナンドロスへの待望の念を生じさせていた。
§38.1.3exulanti tum Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est.
そのときアエトリアに亡命していたアミュナンドロスに、アタマニアの状況を知らせる彼の味方からの手紙によって、王国を回復する希望が生じた。
§38.1.4remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam — id enim caput Athamaniae erat —, si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum.
そして彼から送り返された者たちは、指導者たちに告げた。 もし彼が同胞たちの気持ちを十分に確かめたならば、アエトリア人から援助を得た上で、アタマニアの首都であるアルギテアへ向かうつもりであると。
non diffidere sibi filcile conventurum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro praetore.
彼は、自分自身において、選ばれた者たち、すなわち部族の評議会、およびプラエトルのニカンドロスと容易に合意に達することを疑っていない、と。
§38.1.5quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset.
彼らがあらゆることに対して準備ができているのを彼が見ると、そののち、自分が何日に軍隊を率いてアタマニアに入る予定であるかを味方に知らせた。
§38.1.6quattuor primo fuerunt coniurati adversus Macedonum praesidium.
最初は、マケドニア人の守備隊に対する共謀者は4人であった。
hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt;
彼らはこの実行のためにそれぞれ6人の助手を自分たちに加えた。
dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt.
その後、隠密にするには適していても実行するには不十分なその少なさを信頼しきれず、前の数と同じだけの数をさらに加えた。
§38.1.7ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt;
このようにして52人となった彼らは四方に分かれた。
pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam.
一つのグループはヘラクレアへ、もう一つは、王の資金の保管場所となるのが常であったテトラピュリアへ向かい、第三のグループはテウドリアへ、第四のグループはアルギテアへと向かった。
§38.1.8ita inter omnis convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem convocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda.
このように全員の間で合意がなされた。 すなわち、最初は平穏を保ち、まるで私的な用件を果たすために来たかのように広場に姿を現し、定められた日に、マケドニア人の守備隊を城砦から追い出すために全群衆を呼び集める、ということである。
§38.1.9ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum.
その日が到来し、アミュナンドロスが1000人のアエトリア人とともに国境にいたとき、取り決め通りに、4つの場所で同時にマケドニア人の守備隊が追い出され、また、フィリッポスの不届きな支配から自らを解放し、祖先伝来の合法的な王政に復帰させるようにと、他の諸都市に手紙があちこちへ送られた。
§38.1.10undique Macedones expelluntur.
いたるところでマケドニア人たちは追放される。
Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit;
テイウムの町は、守備隊長クセノンからの手紙が傍受され、城砦が王の兵たちによって占領されたため、包囲する者たちに対して数日間持ちこたえた。
§38.1.11deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae subiectum.
その後、そこもアミュナンドロスに引き渡され、マケドニアの国境に隣接するアテナイウム砦を除いて、アタマニア全土が彼の支配下に入った。