§37.59.1merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus.
それゆえ、不滅の神々に対して、可能な限り最大の、当然の感謝が捧げられた。 神々がこの巨大な勝利を容易なものにさえしてくれたからである。 そして、将軍には凱旋式が議決された。
§37.59.2triumphavit mense intercalario pridie Kal. Martias.
彼は閏月の3月1日の前日に凱旋式を挙行した。
qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres.
この凱旋式は、視覚的な見事さにおいては彼の兄アフリカヌスのそれよりも大規模であったが、事績の記憶や危険と闘争の評価においては、将軍と将軍を、あるいは将軍としてのアンティオコスをハンニバルと比較するのと同様に、到底比較になり得ないものであった。
§37.59.3tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor,
彼は凱旋式において、軍旗二百二十四本、町の模型百三十四个、象牙千二百三十一本、金の冠二百三十四個を運ばせた。
§37.59.4argenti pondo centum triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum ducenta viginti quattuor milia, cistophori trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, §37.59.5vasorum argenteorum — omnia caelata erant — mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria.
また、銀十三万七千四百二十ポンド、アッティカのテトラドラクマ銀貨二十二万四千枚、キストポロス銀貨三十二万千七十枚、フィリッポス金貨十四万枚、銀の器(これらはすべて浮き彫り細工が施されていた)千四百二十三ポンド、金の器千二十三ポンドが運ばれた。
et duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti.
そして、王の将軍、長官、廷臣たち三十二名が戦車の前を引き回された。
§37.59.6militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
兵士たちには一人あたり二十五デナリウスが与えられ、百人隊長にはその二倍、騎兵には三倍が与えられた。
et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum;
さらに凱旋式の後には、軍の俸給と穀物が二倍支給された。
iam proelio in Asia facto duplex dederat.
彼はアジアでの戦闘が完了した際にも、すでに二倍を支給していた。
triumphavit anno fere post, quam consulatu abiit.
彼は執政官を退任してからほぼ一年後に凱旋式を挙行した。