§37.5.1magnus pavor ac tumultus, ut in re improvisa, fuit.
不意の出来事におけるように、大きな恐怖と混乱が生じた。
constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum viri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt.
しかしながら、これほど突然の危険の中にあって、誰もが彼らがそうするであろうと信じた以上に毅然として、男たちが防戦し、女たちがあらゆる種類の飛び道具や石を城壁へと運ぶなか、すでに多くの場所で梯子がかけられていたが、彼らはその日、町を防衛した。
§37.5.2Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die reduxit;
アキリウスは撤退の合図を与えると、ほぼ真昼に味方を陣営へと連れ戻した。
et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam praetorium dimitteret, denuntiavit, ut ante lucem armati paratique essent;
そしてその時、食事と休息によって身体を回復させると、幕僚会議を解散する前に、夜明け前に武装して準備を整えておくようにと告げた。
§37.5.3nisi expugnata urbe se eos in castra non reducturum.
町を攻略するまでは彼らを陣営に戻すつもりはない、と。
eodem tempore, quo pridie, pluribus locis adgressus, cum oppidanos iam vires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit.
前日と同じ時刻に、より多くの場所から攻撃を仕掛け、町の人々からはすでに力も、すでに飛び道具も、そして何よりもまず気力が尽きかけていたとき、数時間のうちに彼は町を占領した。
§37.5.4ibi partim divendita partim divisa praeda, consilium habitum, quid deinde faceret.
そこで、戦利品の一部は売却され、一部は分配されたのち、次に何をすべきかについての会議が持たれた。
nemini ad Naupactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis saltu.
アイトリア人によってコラクス付近の峠が占拠されていたため、ナウパクトゥスへ向かうことは誰の賛同も得られなかった。
ne tamen segnia aestiva essent et Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit.
しかし、夏の軍事行動がだらだらしたものにならず、またアイトリア人たちが元老院から得られなかった和平を、自分たちの引き延ばしによって何ら変わらず得てしまうことのないように、アキリウスはアムピッサを攻撃することを決定した。
ab Heraclea per Oetam exercitus eo deductus.
ヘラクレアからオイタ山を経由して、軍隊はそこへと導かれた。
§37.5.5cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus.
城壁の近くに陣を張ると、彼はラミアの時のように包囲するのではなく、攻囲築城をもって町を攻撃し始めた。
pluribus simul locis aries admovebatur, et cum quaterentur muri, nihil adversus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur;
同時に多くの場所で破城槌が近づけられ、城壁が揺さぶられたが、町の人々は、そのような種類の兵器に対して対抗策を何ら準備することも考案することも試みなかった。
§37.5.6omnis spes in armis et audacia erat;
すべての希望は武器と果敢さにあった。
eruptionibus crebris et stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et machinas erant, turbabant.
彼らは頻繁に突撃することによって、敵の哨所と、攻囲具や兵器の周囲にいる者たち自身の双方を動揺させた。