§37.42.1ceterum vana illa res verae mox cladis causa fuit.
しかしながら、あの無駄な出来事が、まもなく現実の破滅の原因となった。
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
というのも、すぐ近くに配置されていた予備の補助兵たちが、戦車の恐怖と混乱に怯え、彼ら自身も敗走に転じたため、重装騎兵に至るまでのすべてを露呈させてしまったからである。
§37.42.2ad quos cum dissipatis subsidiis pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt;
予備兵が離散した状態で、ローマの騎兵が彼らのところへ到達したとき、彼らは最初の突撃さえ持ちこたえられなかった。
§37.42.3pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi.
彼らの一部は敗走させられ、他の者たちは防具や武器の重さのために押しつぶされた。
totum deinde laevum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, §37.42.4usque ad mediam aciem terror pervenit.
次いで左翼全体が崩れ、騎兵と、彼らがファランギテスと呼ぶ者たちとの間にいた補助兵たちが混乱したため、恐怖は中央の戦列にまで達した。
ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum — sarisas Macedones vocant — intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere.
そこでは、隊列が混乱すると同時に、味方が入り乱れたことによって非常に長い槍――マケドニア人はこれをサリサと呼ぶ――の使用が妨げられたため、ローマのレギオが隊旗を進め、混乱した敵に向かって投げ槍を投げつけた。
§37.42.5ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere.
間に配置された象たちでさえ、ローマの兵士をひるませることはなかった。 彼らはすでにアフリカでの戦争によって、獣の突進を避けることにも、斜めから投げ槍で攻撃することにも、あるいは、もしより近くに接近できるならば、剣で腱を切り裂くことにも慣れていたからである。
§37.42.6iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem paventium accepere.
すでに中央の戦列のほぼすべてが前方から打ち倒され、包囲された予備兵たちが背後から斬り殺されていたそのとき、別の場所では、味方の敗走と、すでに陣営のすぐ近くにまで迫った怯える者たちの叫び声を彼らは聞きつけた。
§37.42.7namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit;
というのも、アンティオコスは右翼から、川への信頼ゆえにそこには4つの騎兵部隊のほかには何の予備兵も認められず、しかもその騎兵たちさえも味方に合流しようとして川岸を無防備にさらしているのを目にすると、補助兵および重装騎兵とともにその部分へ突撃を敢行したからである。
§37.42.8nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.
そして、彼は前方から迫るだけでなく、川の側から翼を回り込んで、今や側面からも圧迫し、ついに最初は騎兵が、次いで最も近くにいた歩兵たちが、一目散の敗走によって陣営へと追い詰められるに至った。