§37.42.1ceterum vana illa res verae mox cladis causa fuit.
然而,那个无用的举动很快成了真正灾难的原因。
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
因为部署在最近处的预备辅助部队,被战车的恐慌和混乱所吓倒,他们自己也转身逃跑,暴露了直到铁甲骑兵为止的所有阵线。
§37.42.2ad quos cum dissipatis subsidiis pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt; §37.42.3pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi.
当预备队被驱散、罗马骑兵冲到他们面前时,他们甚至连第一次冲锋都没能抵挡住;他们中的一部分人被击溃,其余的人由于盔甲和武器的沉重而被追上。
totum deinde laevum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, §37.42.4usque ad mediam aciem terror pervenit.
随后整个左翼开始崩溃,由于夹在骑兵和他们称为方阵兵之间的辅助部队陷入混乱,恐慌蔓延到了中央阵线。
ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum — sarisas Macedones vocant — intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere.
在那里,由于队列混乱,同时由于自己人的乱跑,导致极长之枪——马其顿人称之为萨里沙——的使用受到阻碍,罗马军团便推进军旗,向混乱的敌军投掷标枪。
§37.42.5ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere.
甚至部署在夹缝中的大象也无法吓退罗马士兵,因为他们早已在非洲战争中习惯了既避开野兽的冲击,又从侧面用标枪袭击它,或者,如果能够靠得更近,就用剑割断它的后腿腱。
§37.42.6iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem paventium accepere.
此时中央阵线几乎已全部从正面被击溃,被包围的预备队正从后方遭到屠杀,就在这时,在战场的另一侧,他们听到了自己人的溃逃声,以及在营地附近惊恐之人的呼喊声。
§37.42.7namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit; §37.42.8nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.
因为安条克从右翼出发,看到由于对河流的信赖,那里除了四支骑兵中队之外没有任何预备队,而且甚至连这些骑兵在靠拢自己人时也暴露了河岸,于是他便带着辅助部队和铁甲骑兵向那个方向发起了猛攻;他不仅从正面施压,而且绕过河流一侧的两翼,现在又从侧面进逼,直到首先是骑兵被击退,接着最靠近的步兵也一路狂奔被逼回了营地。