§37.31.1quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit.
これに恐怖したアンティオコスは、制海権を失ったために遠方の領土を維持する自信が持てず、のちに事実そのものが示したように、誤った方針によって、ローマ軍にそこで圧倒されないようにと、リュシマキアから守備隊を撤退させるよう命じた。
§37.31.2non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare.
というのも、ローマ軍の最初の猛攻からリュシマキアを守ることだけが容易だったのではなく、冬の間ずっと包囲に耐え、時間を引き延ばすことで包囲側をも極限の困窮に陥れ、その間に機会を見て和平の望みを打診することも容易だったからである。
§37.31.3nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post adversam navalem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se;
そして彼は、海戦での敗北後にリュシマキアを敵に明け渡しただけでなく、コロポンの包囲からも撤退し、サルディスへと退却した。
§37.31.4atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.
配置もそこから、支援軍を募るためにカッパドキアのアリアラテスのもとへ、また兵力を集めるために彼が送り込める他のあらゆる場所へと使者を派遣し、いまや会戦によって決着をつけるというただ一つの決意に全神経を集中させていた。
§37.31.5Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat.
レギッルス・アエミリウスは、海戦の勝利ののちエフェソスに向けて出発し、港の前に船を整列させて、海の支配権を譲り渡したという決定的な告白を敵から引き出すと、海戦の前にサモスから針路を向けていたキオスへと航行した。
§37.31.6ibi naves in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta navibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis navalibus decoratos domum redire iubet.
そこで戦闘で大破した船を修復すると、ルキウス・アエミリウス・スカウルスを30隻の船とともに軍隊を輸送するためにヘレスポントスへと派遣し、ロドス人たちには、戦利品の一部と海戦の獲物という栄誉を与えて帰国するように命じた。
§37.31.7Rhodii impigre praevertere ad traiciendas copias consulis; atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere.
ロドス人たちは、執政官の軍勢を輸送する任務に精力的に先んじて取り組み、その任務をも果たすと、そこでようやくロドスへと帰還した。
classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit.
ローマ艦隊はキオスからポカイアへと渡った。
§37.31.8in sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma;
この都市は湾の最も奥深くに位置しており、細長い形状をしている。
duum milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem velut cuneum;
城壁は2500歩の範囲を囲んでおり、それから両側から狭まり、まるでくさび形のようになっている。
§37.31.9Lamptera ipsi appellant.
彼ら自身はそこをランプテルと呼んでいる。
mille et ducentos passus ibi latitudo patet;
そこでは幅が1200歩にわたって広がっている。
inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum velut nota distinguit;
そこから、沖合へ1000歩にわたって突き出ている砂嘴が、湾のほぼ中央をまるで目印のように区切っている。
ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet.
それが狭い隘路で(陸地と)結合している場所に、両方向を向いた非常に安全な2つの港がある。
§37.31.10qui in meridiem vergit, Naustathmon ab re appellant, quia ingentem vim navium capit;
南に向いている方は、膨大な数の船を収容できるというその実態から、ナウスタトモンと呼ばれている。
alter prope ipsum Lamptera est.
もう一方はランプテルそのものの近くにある。