§37.30.1iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat.
すでに両艦隊の全体が、あらゆる方向から同時に交戦状態に入っていた。
ab Romanis octoginta naves pugnabant,
ローマ側からは80隻の船が戦っていた。
§37.30.2ex quibus Rhodiae duae et viginti erant;
そのうちロドス船は22隻であった。
hostium classis undenonaginta navium fuit;
敵の艦隊は89隻の船から成っていた。
maximae formae naves tres hexeres habebat, duas hepteres.
そのうち最大級の船として、6段櫂船を3隻、7段櫂船を2隻擁していた。
robore navium et virtute militum Romani longe praestabant, Rhodiae naves agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum;
船の頑丈さと兵士の勇敢さにおいてローマ軍は遥かに勝っており、ロドス船は敏捷性と舵手の技術、漕ぎ手の熟練において勝っていた。
§37.30.3maximo tamen terrori hostibus fuere, quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumventis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad victoriam fuit.
しかし敵にとって最大の恐怖となったのは、前方に火を掲げて運ぶ船であった。 そしてパンホルムスで包囲された彼らにとって唯一の救いとなったものが、その時には勝利への最大の要因となった。
§37.30.4nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, §37.30.5et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.
というのも、正面の火を恐れるあまり、王の船は船首同士が衝突するのを避けようと進路を逸らしたため、自らも衝角で敵を打つことができず、側面を敵の打撃にさらすことになり、また、もし衝突した船があれば、注がれる火によって圧倒され、戦闘よりもむしろ火災のために狼狽していたからである。
§37.30.6plurimum tamen, quae solet, militum virtus in bello valuit.
しかし、戦争において常にそうであるように、兵士の勇敢さが最も大きな効果を発揮した。
mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis sese obiecere;
すなわち、ローマ軍が敵の戦列の中央を突破すると、反転してロドス軍と戦っている王の船の背後に回り込んで立ち塞がった。
momentoque temporis et media acies Antiochi et laevo cornu circumventae naves mergebantur.
そしてたちまちのうちに、アンティオコスの戦列中央も、左翼で包囲された船たちも沈没していった。
§37.30.7dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur;
同盟軍の右翼は無傷であったが、自らの危険よりもむしろ惨敗によって恐れをなした。
ceterum, postquam alias circumventas, praetoriam navem Polyxenidae relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus — et erat secundus petentibus Ephesum ventus — capessunt fugam quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium venerunt, §37.30.8ceterae incensae aut demersae.
しかし、他の船が包囲され、ポリュクセニダスの旗艦が同盟者を置き去りにして帆を張るのを見るや、急いで補助帆を上げ――エフェソスを目指す彼らにとって追い風であった――逃走に移った。 この戦闘で42隻の船が失われ、そのうち13隻が捕獲されて敵の手中に落ち、残りは放火されるか沈没させられた。
§37.30.9Romanorum duae naves fractae sunt, vulneratae aliquot;
ローマ側の船は2隻が破壊され、数隻が損傷した。
Rhodia una capta memorabili casu.
ロドス側の船は1隻が、特異な出来事によって捕獲された。
nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram;
その船がシドン船に衝角で衝突したとき、その衝撃自体によって自船から振り落とされた錨が、まるで鉄の手を投げかけたかのように、曲がった爪で相手の船首を縛り付けた。
§37.30.10inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit;
そこから混乱が生じ、ロドス人たちが敵から離れようとして後退させようとしたところ、引きずられた錨索が絡みついて、片側の櫂をことごとく削ぎ落とした。
debilitatam ea ipsa, quae icta cohaeserat, navis cepit.
このこと自体によって弱体化し、衝突して結合したままであったその船を、(敵の)船が捕獲した。
hoc maxime modo ad Myonnesum navali proelio pugnatum est.
ミュオンネソスにおける海戦は、主としてこのような方法で戦われた。