§37.31.1quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit.
安条克为此大为惊恐,因为失去了制海权,他不再相信自己能保护远方的领土,于是下达了一项愚蠢的命令(正如后来的事实本身所证明的那样),让守军撤离吕西马基亚,以免被那里的罗马人消灭。
§37.31.2non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare.
因为不仅在罗马人的第一波冲击中防守吕西马基亚是很容易的,而且在整个冬季忍受围围,并通过拖延时间将围攻者也逼入极度的匮乏之中,同时在此期间利用机会尝试争取和平的希望,也是很容易的。
§37.31.3nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post adversam navalem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se; §37.31.4atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.
他在海战失利后不仅将吕西马基亚拱手让给敌人,而且还解除了对科洛丰的包围,退往萨尔迪斯;从那里他派人前往卡帕多西亚的阿里阿拉特斯处招募援军,并派人前往其他任何可以聚集军队的地方,此时他专心于一个计划,那就是通过会战来决一胜负。
§37.31.5Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat.
雷吉卢斯·埃米利乌斯在海战获胜后前往以弗所,在港口前排列好船只,在迫使敌人最终承认让出制海权后,航行至基奥斯,在海战前他曾计划从萨摩斯前往该地。
§37.31.6ibi naves in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta navibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis navalibus decoratos domum redire iubet.
在那里,当他修好了在战斗中受损的船只后,便派遣卢基乌斯·埃米利乌斯·斯考鲁斯率领三十艘船前往赫勒斯滂以运送陆军,并命令获得部分战利品和海战战利品荣誉的罗德岛人返回家园。
§37.31.7Rhodii impigre praevertere ad traiciendas copias consulis; atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere.
罗德岛人迅速先着手运送执政官的军队;在履行了这一职责之后,他们才最终返回罗德岛。
classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit.
罗马舰队从基奥斯横渡至波卡亚。
§37.31.8in sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem velut cuneum; §37.31.9Lamptera ipsi appellant.
这座城市位于海湾的最深处,呈长椭圆形;城墙环绕着两千五百步的空间,然后从两侧汇合,形成一个较窄的类似楔形的地方;他们自己称之为兰普特尔。
mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum velut nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet.
那里的宽度达到一千两百步;从那里开始,一处向深海延伸一千步的沙嘴,宛如一个标记将海湾几乎从中间隔开;在它与狭窄的海喉相连的地方,拥有两个朝向两个不同方向的极安全的港口。
§37.31.10qui in meridiem vergit, Naustathmon ab re appellant, quia ingentem vim navium capit; alter prope ipsum Lamptera est.
朝向南方的一个,由于其实际功能而被他们称为纳乌斯塔特蒙(船坞),因为它能容纳极大量的船只;另一个则靠近兰普特尔本身。