§37.30.1iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat.
此时双方全体舰队已同时在各个方向展开了交战。
ab Romanis octoginta naves pugnabant, §37.30.2ex quibus Rhodiae duae et viginti erant; hostium classis undenonaginta navium fuit; maximae formae naves tres hexeres habebat, duas hepteres.
罗马一方有八十艘船只参战,其中二十二艘是罗德岛船;敌人的舰队有八十九艘船;其中最大型的船只拥有三艘六段舵船和两艘七段舵船。
robore navium et virtute militum Romani longe praestabant, Rhodiae naves agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum; §37.30.3maximo tamen terrori hostibus fuere, quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumventis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad victoriam fuit.
在船只的坚固程度和士兵的英勇上,罗马人远胜一筹,而罗德岛船只则在敏捷度、舵手的技术和桨手的经验上占优;然而,给敌人带来最大恐慌的是那些在船头载火前进的船只;过去在巴诺穆斯被包围时曾是他们唯一救星的东西,此时成了取得胜利的最大关键。
§37.30.4nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, §37.30.5et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.
因为由于害怕面对面的烈火,国王的船只为了避免船头相撞而在转向避开时,它们自己既无法用冲角击中敌人,又将自己的侧面暴露在打击之下,而且一旦发生碰撞,就会被灌入的烈火吞没,比起战斗,他们更多地是因为火灾而惊慌失措。
§37.30.6plurimum tamen, quae solet, militum virtus in bello valuit.
然而,正如战争中常见的那样,士兵的英勇发挥了最大的作用。
mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies Antiochi et laevo cornu circumventae naves mergebantur.
因为当罗马人突破了敌人战线的中部后,他们从后方绕行,挡在了正与罗德岛人交战的国王船只面前;在转瞬之间,安条克的中路战线和左翼被包围的船只都纷纷沉没。
§37.30.7dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam alias circumventas, praetoriam navem Polyxenidae relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus — et erat secundus petentibus Ephesum ventus — capessunt fugam quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium venerunt, §37.30.8ceterae incensae aut demersae.
盟友的右翼虽然完好无损,但比起自身的危险,他们更多地是被惨败所吓倒;然而,当看到其他船只被包围,且波吕克塞尼达斯的旗舰抛弃盟友扬帆起航后,他们急忙升起副帆——风向正好有利于前往以弗所的人——仓皇逃跑,在那场战斗中损失了四十二艘船,其中十三艘被俘并落入敌人手中,其余的则被烧毁或沉没。
§37.30.9Romanorum duae naves fractae sunt, vulneratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu.
罗马人有两艘船被毁,若干艘受损;一艘罗德岛船由于一次奇特的意外而被俘。
nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram; §37.30.10inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohaeserat, navis cepit.
因为当它用冲角撞击一艘西顿船时,锚在撞击本身的作用下从自己的船上脱落,其弯曲的爪齿如同投下了铁手一般,紧紧扣住了另一艘船的船首;由此引发了混乱,当罗德岛人渴望摆脱敌人而倒桨时,被拖曳的锚缆缠绕在桨中,扫落了另一侧的所有船桨;这艘因撞击而紧贴在一起的船只,因这一变故而被削弱,随即被(敌方的)船只俘获。
hoc maxime modo ad Myonnesum navali proelio pugnatum est.
在米翁内索斯的海战主要是以这种方式进行的。