§37.22.1inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret.
そこにおいて、エウメネスは本国に帰されて執政官と軍隊のためにヘレスポントス海峡の渡海に必要なものを準備すること、また、ローマとロドスの艦隊はサモスに戻り、ポリュクセニダスがエフェソスから動くことのないようそこで警戒に当たることが決定された。
rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redierunt.
王はエラエアへ、ローマ人とロドス人はサモスへと戻った。
§37.22.2ibi M. Aemilius frater praetoris decessit.
そこで法務官の兄弟であるマルクス・アエミリウスが死去した。
Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt.
ロドス人は葬儀を執り行った後、シリアから来ると噂されていた艦隊に対抗するため、自軍の十三隻の船、およびコスの一隻の五段櫂船、クニドスのもう一隻(の五段櫂船)とともに、そこで警戒任務につくためにロドスへと出発した。
§37.22.3biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt.
エウダモスが艦隊を率いてサモスから到着する二日前に、指揮官パンフィリダスとともに同じシリア艦隊に対抗するためにロドスから派遣されていた十三隻の船は、カリアの守備にあたっていた四隻の船を加え、王の兵士たちが攻撃していたダイダラおよびペライアの他のいくつかの砦を包囲から解放した。
Eudamum confestim exire placuit.
エウダモスは直ちに出発することが決定された。
§37.22.4additae huic quoque sunt ad eam classem, quam habebat, sex apertae naves.
彼に対しても、彼が率いていた艦隊に加えて、六隻の無甲板船が追加された。
§37.22.5profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten vocant, praegressos consequitur.
出発した彼は、急ぎうる限り速度を上げて進み、メギステと呼ばれる港で、先発していた者たちに追いついた。
inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum visum est ibi hostem opperiri.
そこから一列の隊列を組んでパセリスに到着したとき、そこで敵を待ち受けるのが最善であると思われた。