§37.23.1in confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est;
パセリスはリキアとパンフィリアの境界に位置している。
prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum.
海の中に深く突き出ており、キリキアからロドスを目指する者たちにとって最初に目に入る陸地であり、遠くの船を見通すことができる。
eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est;
敵の艦隊を迎え撃つのに好都合なように、その場所が特に選ばれたのである。
§37.23.2ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni — medium enim aestatis erat —, ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.
しかし、彼らが予見していなかったことだが、不健康な場所と、真夏という一年の季節のせいで、さらにこれに加えて異常な悪臭のために、病気が広く、特に漕ぎ手たちに蔓延し始めた。
§37.23.3cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse.
この疫病を恐れて出発し、パンフィリア湾を通り過ぎていたとき、エウリュメドン川に艦隊を停泊させて、アスペンドス人から敵がシデの近くにいることを聞いた。
§37.23.4tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est.
王の艦隊は、西風にとってあたかも決まった時期であるかのような、エテシア風の逆風の時期であったため、より遅く航行していた。
Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere;
ロドス人の船は、三十二隻の四段櫂船と、四隻の三段櫂船であった。
§37.23.5regia classis septem et triginta maioris formae navium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat.
王の艦隊はより大型のタイプの船が三十七隻であり、そのうち三隻の七段櫂船、四隻の六段櫂船を擁していた。
praeter has decem triremes erant.
これら以外に、十隻の三段櫂船があった。
et hi adesse hostis ex specula quadam cognoverunt.
そして彼らも、ある見張り台から敵が近くにいることを知った。
§37.23.6utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit;
両艦隊は翌日の夜明けに、その日に戦闘を行うかのように港から動き出した。
et postquam superavere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt.
そしてロドス人が、シデから海へと突き出ている岬を回り込んだのち、たちまち敵からも見られ、彼ら自身も敵を見た。
§37.23.7ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat;
王の艦隊では、沖合に向けて配置されていた左翼をハンニバルが、右翼を高官の一人であるアポロニオスが指揮していた。
et iam in frontem derectas habebant naves.
そして彼らはすでに船を正面に向けて整列させていた。
§37.23.8Rhodii longo agmine veniebant;
ロドス人は長い縦隊で進んできた。
prima praetoria navis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat.
先頭はエウダモスの旗艦であり、カリクリトスが最後尾を率いており、パンフィリダスが中央の艦隊を指揮していた。
§37.23.9Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et deinceps quae sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet.
エウダモスは、敵の戦列が整えられ、衝突の準備ができているのを見ると、彼自身も沖合へと進み出て、後に続く船に、隊列を維持しながら正面に整列するよう命じた。
§37.23.10ea res primo tumultum praebuit;
このことが最初に混乱を引き起こした。
nam nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse praepropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit;
なぜなら、彼がそれほど沖合に進み出ていなかったので、すべての船の隊列を陸側に向けて展開することができなかったからであり、しかも、彼自身があまりにも急ぎすぎて、わずか五隻の船だけでハンニバルに立ち向かったからである。
ceteri quia in frontem derigere iussi erant, §37.23.11non sequebantur.
他の者たちは、正面に整列するように命じられていたために、続かなかった。
extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.
最後尾には陸側のスペースが全く残されておらず、彼らが互いに混乱しているうちに、すでに右翼においてハンニバルに対する戦闘が始まっていた。