§36.42.1C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat apertas naves,
ローマ艦隊長官のC・リウィウスは、50隻の甲板船とともにローマを出発してネアポリスへと向かった。 彼はその沿岸の同盟者たちに、同盟条約に基づいて義務づけられていた無甲板船をその地に集めるよう命じていた。
§36.42.2quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit.
そこから彼はシキリアを目指し、海峡を通ってメッサナを通り過ぎると、援助のために派遣された6隻のカルタゴ船を受け取り、さらにレギウムやロクリ、および同様の権利を持つ同盟者たちから義務づけられていた船を徴発した。 そしてラキニウム岬で艦隊の清めを行った後、外海へと出た。
§36.42.3Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli — necdum enim omnia in Graecia perpacata erant — et ubi classis Romana esset,
彼はギリシアの都市の中で最初に訪れたコルキュラに到着すると、ギリシアではまだすべてが完全に平定されていたわけではなかったので、戦争の現状と、ローマ艦隊がどこにいるかを尋ねた。
§36.42.4postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum.
執政官と王がテルモピュライの峠付近で対峙しており、艦隊はペイライエウスに停泊していると聞くと、彼はあらゆる理由から急ぐべきだと考え、直ちにペロポネソスへと航海を続けた。
§36.42.5Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera navigatione usus paucis diebus Piraeum ad veterem classem pervenit.
サメとザキュントスは、アイトリア派に属することを望んでいたため、彼は直ちにこれらを略奪し、マレア岬を目指した。 そして順調な航海によって、数日のうちにペイライエウスにある既存の艦隊のもとに到着した。
§36.42.6ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum — audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestrisque parare copias —, an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet.
スキュッラエウム岬において、エウメネス王が3隻の船を率いて彼を出迎えた。 王はアイギナで、自分の王国を守るために帰還すべきか(というのも、アンティオコスがエフェソスで海陸の軍勢を準備していると聞いていたからである)、それとも、自身の運命がその帰趨にかかっているローマ人から一歩も離れるべきではないか、長い間方針を決めかねていたのである。
§36.42.7a Piraeo A. Atilius traditis successori quinque et viginti navibus tectis Romam est profectus.
ペイライエウスからは、A・アティリウスが後任者に25隻の甲板船を引き渡したのち、ローマへと出発した。
§36.42.8Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoriae erant, Delum traiecit.
リウィウスは、81隻の甲板船と、そのほかに衝角のある無甲板船や衝角のない偵察船である多くの小型船を率いて、デロス島へと渡った。