§36.38.1sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte improviso castra Q. Minucii proconsulis adgressi sunt.
ほぼ同じ頃、リグリア人たちは、神聖法によって動員された軍隊を率いて、夜間に不意に前執政官クイントゥス・ミヌキウスの陣営を襲撃した。
§36.38.2Minucius usque ad lucem intra vallum militem instructum tenuit intentus, §36.38.3ne qua transcenderet hostis munimenta.
ミヌキウスは、夜明けまで塁壁の内側に、整列させた兵士たちを留め、敵がどこからも防御壁を越えてこないようにと警戒し続けた。
prima luce duabus simul portis eruptionem fecit.
夜明けに、彼は二つの門から同時に打って出た。
nec primo impetu, quod speraverat, Ligures pulsi sunt; duas amplius horas dubium certamen sustinuere;
しかし、彼が期待したように最初の突撃でリグリア人たちが退けられることはなく、二時間以上にわたって彼らは勝敗の行方の見えない戦いを持ちこたえた。
§36.38.4postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti, terga dederunt.
最終的には、次から次へと新たな部隊が打って出て、疲弊した者たちに代わって新手が戦闘に加わったため、ついにリグリア人たちは、とりわけ徹夜の疲労もあって、背を向けて逃げ出した。
caesa supra quattuor milia hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt.
敵は四千人以上が殺され、ローマ人と同盟兵のうちで戦死したのは三百人未満であった。
§36.38.5duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit.
それからほぼ二ヶ月後、執政官プブリウス・コルネリウスはボイイ族の軍隊と正面からまみえ、見事な戦いを見せた。
§36.38.6duodetriginta milia hostium occisa Antias Valerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum viginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem; ex victoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse.
ウァレリウス・アンティアスは、敵の戦死者を二万八千人、捕虜を三千四百名、軍旗を百二十四本、馬を千二百三十頭、二輪馬車を二百四十七台と記録し、勝者側の戦死者は千四百八十四人であったと記している。
§36.38.7ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
この記述において、たとえこの著者の挙げる数字にはほとんど信頼が置けないとしても(というのも、それを誇張することにおいて彼以上に節度を欠く者はいないからであるが)、それでも大勝利であったことは明らかである。 なぜなら、陣営が奪取され、ボイイ族はこの戦闘ののち直ちに降伏したからであり、またこの勝利のために元老院によって祈願式が決定され、より大きな犠牲獣が屠られたからである。