§36.3.1legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solveret populus Romanus.
アフリカのカルタゴ人たちのもとへ、またヌミディアへ、ギリシアへと運ばれるための穀物を要請するために、それぞれ三人の使節が派遣された。 この穀物に対してはローマ人民が代金を支払うことになっていた。
§36.3.2adeoque in apparatum curamque eius belli civitas intenta fuit, §36.3.3ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent.
そして、国家はその戦争の準備と配慮にそれほどまでに没頭していたので、執政官プブリウス・コルネリウスは、元老院議員である者たち、元老院で意見を述べることを許されている者たち、および下級政務官である者たちに対し、彼らのうち誰も、その日のうちにそこから戻ることができる距離よりも遠くへローマ市から離れてはならないこと、また、同時に五人を超える元老院議員がローマ市を不在にしてはならないことを布告した。
§36.3.4in comparanda impigre classe C. Livium praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit.
ガイウス・リウィウス法務官が精力的に艦隊を準備する際、海浜植民都市の入植者たちとの間に生じた論争が、彼をしばらくの間引き留めた。
§36.3.5nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt.
というのも、彼らが艦隊への服役を強制されたとき、彼らは護民官に訴え出たが、彼らから元老院へと差し戻されたからである。
senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decrevitvacationem rei navalis eis colonis non esse.
元老院は、全員が一人残らず合意する形で、それらの入植者には海事の免除特権はないと決議した。
§36.3.6Ostia et Fregenae et Castrum Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de vacatione certarunt.
免除をめぐって法務官と争ったのは、オスティア、フレゲナエ、カストルム・ノウム、ピュルギ、アンティウム、タッラキナ、ミントゥルナエ、シヌエッサであった。
§36.3.7consul deinde M’. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari;
その後、マニウス・アシリウス執政官は元老院決議に基づき、アンティオコス王本人に対して直接、何としても宣戦布告がなされるべきか、それとも彼の何らかの守備隊に対して宣告することで十分であるかをフェティアリス僧の会に諮問した。
§36.3.8et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum.
また、アイトリア人に対しても個別に宣戦を命じるべきか、そして、宣戦布告の前に彼らとの同盟および友好関係を破棄すべきかどうかについても諮問した。
§36.3.9fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decrevisse nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur;
フェティアリス僧たちは、以前にフィリッポスに関して諮問された際にも、本人に直接宣告されようが守備隊に対して宣告されようが、何の違いもないと既に決定していたと答えた。
§36.3.10amicitiam renuntiatam videri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent;
また、使節たちが何度も賠償を要求したにもかかわらず、返還もなされず、正当な償いもなされなかったと彼らが判断した時をもって、友好関係は破棄されたと見なされる、と答えた。
§36.3.11Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, §36.3.12per vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent.
アイトリア人は自ら進んで自分たちに戦争を宣したのである、なぜなら彼らが同盟都市であるデメトリアスを武力で占領し、カルキスを陸路と海路から攻撃しに行き、ローマ人民に対して戦争を仕掛けるためにアンティオコス王をヨーロッパへと渡らせたからである、と。
§36.3.13omnibus iam satis comparatis M’. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais convenirent.
すべての準備がすでに十分になされると、マニウス・アシリウス執政官は、ルキウス・クィンクティウスが徴募した兵士たち、および同盟国やラティウム名から徴集した兵士たちのうち彼とともに属州へ赴くことになっていた者たち、ならびに第一および第三軍団の軍事千人隊長たちに対し、それらすべての者が五月のイドゥスにブルンディシウムに集結するよう布告した。
§36.3.14ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est.
彼自身は、五月のノナエの五日前に、軍装を身につけてローマ市を出発した。
per eosdem dies et praetores in provincias profecti sunt.
同じ日々に、法務官たちも属州へと出発した。