§36.22.1Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Aetolos praemisit, ut tunc saltem, experti regiam vanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris venia.
執政官アシリウスは、テルモピュライからヘラクレアのアイトリア人たちのもとへ使節を先遣し、彼らが、今度こそは王の不誠実さを身をもって知ったのだから、正気を取り戻し、ヘラクレアを引き渡して、自分たちの狂気であれ誤りであれ、元老院に寛恕を求めることを考えるように求めた。
§36.22.2et ceteras Graeciae civitates defecisse eo bello ab optime meritis Romanis; sed quia post fugam regis, §36.22.3cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpae, in fidem receptas esse; Aetolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint, §36.22.4posse et incolumis esse.
また、ギリシアの他の諸都市も、その戦争において、多大な恩義のあるローマ人から離反したが、王の逃亡の後は、その王への信頼から義務を怠ったものの、罪に頑迷さを加えなかったために、保護を受け入れられたこと、アイトリア人たちもまた、たとえ王に単に従ったのではなく彼を招き寄せ、戦争の同盟者ではなく指導者であったとしても、もし悔いることができるならば、安全でいられるはずだ、と。
ad ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum Aetolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam movit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumvectus.
これに対して、平和的な回答が何もなされず、武器によって決着をつけねばならないこと、そして王は打ち破られたものの、アイトリア戦争は手つかずのまま残っていることが明らかになったため、彼は陣営をテルモピュライからヘラクレアへと移動させ、その日のうちに、都市の立地を把握するために、あらゆる方角から馬で城壁の周囲を回った。
§36.22.5sita est Heraclea in radicibus Oetae montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet.
ヘラクレアはオイタ山の麓に位置しており、都市自体は平原にあるが、高く四方が切り立った場所に、街を見下ろす砦を擁している。
§36.22.6contemplatus omnia, quae noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit.
把握すべきすべての事柄を観察した上で、彼は同時に4つの場所から都市を攻撃することを決定した。
§36.22.7a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque oppugnationi praeposuit;
アソポス川の側、体育場もある場所から、ルキウス・ウァレリウスを土木工事および攻撃の指揮に就かせた。
partem extra muros, qua frequentius prope quam in urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit;
城壁の外側で、市内よりもむしろ多くの人々が居住していた部分を、ティベリウス・センプロニウス・ロングスに攻撃させるために委ねた。
§36.22.8e regione sinus Maliaci, quae aditum haud facilem pars habebat, M. Baebium, ab altero amniculo, quem Melana vocant, adversus Dianae templum Ap. §36.22.9Claudium opposuit.
マリア湾の方向で、接近が容易ではない経路を持つ部分にマルクス・バエビウスを、もう一つの、メラスと呼ばれる小川から、ディアナの神殿に対向してアプリウス・ クラウディウスを配置した。
horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.
彼らの大いなる競争によって、数日のうちに、攻城塔や破城槌、および都市を攻撃するための他のすべての準備が完了した。
§36.22.10et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, §36.22.11tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
ヘラクレアの領地は一面の湿地で、背の高い木々が生い茂っており、あらゆる種類の工事のために木材を豊かに供給していただけでなく、同時に、アイトリア人たちが城壁の内側へと逃げ込んでいたため、都市の入り口にあった見捨てられた家屋が、様々な用途のために、梁や板だけでなく、煉瓦や割石、そして様々な大きさの石をも提供したのであった。