Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §36.22.1-36.22.11

阿西利乌斯准备围攻赫拉克利亚

第 1302 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官阿西利乌斯劝告埃托利亚人投降遭拒后,决定围攻赫拉克利亚,部署了四个方向的攻势,并利用周边的自然林木与废弃民房的建材制造攻城器械。

§36.22.1Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Aetolos praemisit, ut tunc saltem, experti regiam vanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris venia.
执政官阿西利乌斯从德摩比利派遣使者前往赫拉克利亚的埃托利亚人那里,希望他们至少在此时,在体验了国王的虚伪之后,能够清醒过来,并在移交赫拉克利亚的同时,考虑向元老院请求宽恕他们的疯狂或错误。
§36.22.2et ceteras Graeciae civitates defecisse eo bello ab optime meritis Romanis; sed quia post fugam regis, §36.22.3cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpae, in fidem receptas esse; Aetolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint, §36.22.4posse et incolumis esse.
并且传达道,希腊的其他城邦在那场战争中也背叛了对他们有极大恩德的罗马人;但因为在国王逃跑后,他们因信赖他而背弃了职责,但并未在罪过中加上顽固,因而被接纳进入保护之中;而埃托利亚人,尽管他们不仅是追随国王,而且是召来了他,并且是战争的领导者而非盟友,但如果他们能够悔改,也能够安然无恙。
ad ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum Aetolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam movit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumvectus.
对此,由于未得到任何和平的答复,显然必须诉诸武力解决,且在国王被击败后,埃托利亚战争仍完整地遗留着,于是他将营地从德摩比利移至赫拉克利亚,并在当天,为了解城市的布局,骑马从各个方向环绕了城墙。
§36.22.5sita est Heraclea in radicibus Oetae montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet.
赫拉克利亚坐落在奥伊塔山麓,城市本身位于平原上,但在高耸且四周陡峭的地方拥有一座居高临下的城堡。
§36.22.6contemplatus omnia, quae noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit.
在观察了所有需要了解的情况后,他决定同时从四个地方发起对城市的进攻。
§36.22.7a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque oppugnationi praeposuit; partem extra muros, qua frequentius prope quam in urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit; §36.22.8e regione sinus Maliaci, quae aditum haud facilem pars habebat, M. Baebium, ab altero amniculo, quem Melana vocant, adversus Dianae templum Ap. §36.22.9Claudium opposuit.
从阿索波斯河一侧,即体育馆所在地,他任命路奇乌斯·瓦莱里乌斯负责土木工程和围攻;城墙外几乎比城内居住得更密集的部分,他交给了提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯·隆古斯去攻打;朝向马里亚湾的方向,该部分通道并不容易,他部署了马尔库斯·拜比乌斯,从另一条被称为梅拉斯的小溪一侧,正对狄安娜神庙,部署了阿庇乌斯· 克劳狄乌斯。
horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.
在他们的极大竞争下,几天之内,攻城塔、撞墙槌以及所有其他攻城器械全部完工。
§36.22.10et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, §36.22.11tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
赫拉克利亚的土地全然是一片湿地,高大的树木茂密,为各种工程慷慨地提供了木材,与此同时,由于埃托利亚人已逃入城墙内,城市入口处那些被废弃的房屋为各种用途不仅提供了梁木和木板,还提供了砖块、碎石以及大小不一的石块。

词汇与语法注释

  1. 36.22.1traditaque Heraclea — 夺格绝对结构(ablative absolute),表示伴随主句未完成过去时虚拟语气 resipiscerent 和 cogitarent 的条件或前提。
  2. 36.22.2defecisse — 间接引语(oratio obliqua)中的宾格加不定式结构。第1节中的 praemisit(派遣使者)暗示了传达信息之意,从而引导该不定式,以及第3节的 receptas esse 和第4节的 posse。
  3. 36.22.4cum pacati nihil responderetur — responderetur 是无人称被动语态。pacati 是中性复数形容词的属格,与 nihil 构成部分属格结构(nihil pacati,“没有任何和平的内容”),意为“由于未得到任何和平的回复”。
  4. 36.22.10cum ... tum ... — 关联结构,意为“不仅……而且……”。此处cum子句使用直陈式未完成过去时 suppeditabat,tum子句使用 praebebant,对比并强调了自然因素(森林)和人为因素(废弃建筑)共同为罗马军队提供了物资。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §36.22.1-36.22.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:36.22.1-36.22.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。