§36.15.1cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, iam tum cernens nihil se ex Graecia praeter amoena Chalcide hiberna et infames nuptias petisse.
これらのことが行われていたとき、アンティオコスはカルキスにいたが、そのときすでに、自分がギリシアからカルキスでの心地よい冬の宿営と不名誉な婚礼以外には、何一つ得ていなかったということを悟っていた。
§36.15.2tunc Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem vero non ut prudentem tantum virum sed prope vatem omnium, quae tum evenirent, admirari.
そのとき彼は、アエトリア人たちの空しい約束とトアースを非難し始め、一方でハンニバルについては、単に賢明な人物としてだけでなく、そのとき起こりつつあったすべてのことのほとんど預言者として称賛した。
ne tamen temere coepta segnitia insuper everteret, §36.15.3nuntios in Aetoliam misit, ut omni contracta iuventute convenirent Lamiam;
しかしながら、無謀にも始められた企てが、怠惰によってさらに台無しにされることがないように、彼はアエトリアに使者を送り、すべての若者を招集してラミアに集まるよう命じた。
et ipse eo decem milia fere peditum ex iis, qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos duxit.
そして彼自身も、後にアジアから到着した者たちで補強した約1万の歩兵と500の騎兵をそこへ率いた。
§36.15.4quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam plurimos ex civitatibus suis evocarent;
しかし、そこには以前のどのときよりもかなり少数の者しか集まらず、指導者たちだけが少数の従属者を伴ってそこにいるにすぎなかった。 そして彼らは、自分たちは各都市からできるだけ多くの人々を呼び出そうと熱心にあらゆることを行ったが、兵役を拒む者たちに対して、権威によっても、好意によっても、命令によっても対抗できなかった、と述べるだけであった。
§36.15.5nec auctoritate nec gratia nec imperio adversus detractantes militiam valuisse, destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, et ab sociis, qui ea, in quorum spem vocaverant, non praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit.
このように、アジアにとどまっていた自らの部下からも、また、自分たちが期待を持たせていた事柄を実行しようとしない同盟国からも、四方から見捨てられ、彼はテルモピュライの隘路の内側へと退却した。
§36.15.6id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam Graeciam dirimit.
この山脈は、アペニン山脈の背骨によってイタリアが二分されているように、ギリシアの中央を貫いて二分している。
§36.15.7ante saltum Thermopylarum in septentrionem versa Epirus et Perrhaebia et Magnesia et Thessalia est et Phthiotae Achaei et sinus Maliacus;
テルモピュライの隘路の手前には、北に向かって開けたエピロス、ペッラエビア、マグネシア、テッサリア、フティオティス・アカイア、およびマリア湾がある。
§36.15.8intra fauces ad meridiem vergunt Aetoliae pars maior et Acarnania et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula Euboea et excurrente in altum velut promunturio Attica terra et sita ab tergo Peloponnesus.
隘路の内側では、南に向かってアエトリアの大部分、アカルナニア、ロクリスを伴うフォキス、ボイオティア、これに隣接するエウボイア島、海へ岬のように突き出ているアッティカ地方、そしてその背後に位置するペロポネソスが傾斜している。
§36.15.9hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Aetoliam ad alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque interiectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem facile ullas ad transitum calles inveniant.
この山脈は、レウカスおよび西に向いた海から、アエトリアを通って、東に面したもう一つの海へと延びており、その途中には険しい岩肌や絶壁が介在しているため、軍隊だけでなく、軽装の者でさえも、通過するためのいかなる小道も容易には見出せないほどである。
§36.15.10extremos ad orientem montis Oetam vocant, quorum quod altissimum est Callidromon appellatur, in cuius valle ad Maliacum sinum vergente iter est non latius quam sexaginta passus.
東の端にある山々を人々はオエタと呼んでおり、それらのうち最も高い部分はカッリドロモンと呼ばれ、マリア湾に向かって開いているその谷間には、幅が60歩を超えない道がある。
§36.15.11haec una militaris via est, qua traduci exercitus, si non prohibeantur, possint.
これが、もし妨げられなければ、それを通って軍隊が通過することのできる唯一の軍用道路である。
§36.15.12ideo Pylae et ab aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus sunt, Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum adversus Persas morte magis memorabili quam pugna.
それゆえ、この場所はピュライ、また別の人々からは、まさにその隘路の中に温泉があることからテルモピュライと呼ばれている。 そこは、ペルシア人に対するラケダイモン人の、戦闘そのものよりもむしろその死によって名高い場所である。