§35.7.1de ea re nihil temere decerni placuit;
この件については軽率にいかなる決定も下さないことが合意された。
ad frequentiores consultatio dilata est;
審議は、より多くの議員が集まる会合まで延期された。
§35.7.2instabat enim cura alia, quod civitas faenore laborabat, et quod, cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent;
というのも、別の懸念が差し迫っていたからである。 それは、国家が利子(の支払い)に苦しんでおり、貪欲さが多くの利子制限法によって縛られていたにもかかわらず、それらの法律に縛られない同盟者へと(債権の)名義を書き換えるという、欺瞞の手法が取られていたことである。
ita libero faenore obruebantur debitores.
こうして、債務者たちは制限のない利子によって圧倒されていた。
§35.7.3cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia, quae proxime fuissent, ut, qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias, profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, ius creditori diceretur.
これを抑制する手段が模索された際、直近のフェラリア祭の日に期限を定めることが合意された。 それは、その日以降に同盟者がローマ市民にお金を貸した場合には、それを申告するようにし、またその日以降に貸し付けられた資金については、債務者が望む法律に基づいて債権者に対して裁判が行われるようにするためであった。
§35.7.4deinde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem contracti, §35.7.5M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset.
その後、申告によって、この欺瞞を通じて契約された莫大な借金の規模が明らかになると、護民官マルクス・センプロニウスは、元老院の権威に基づき平民会に提案し、平民会は、同盟者およびラティウム名をもつ人々との間で貸し付けられた資金についても、ローマ市民との間での場合と同じ法を適用することを議決した。
haec in Italia domi militiaeque acta.
これらがイタリアにおいて、国内および戦地において行われたことである。
§35.7.6in Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat fama.
ヒスパニアにおいては、噂が誇張していたほどには、戦争の規模は大きくなかった。
§35.7.7C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta.
ガイウス・フラミニウスは近ヒスパニアにおいて、オレタニ人の領内にあるインルキアの町を占領し、その後兵士たちを冬営地へと率いた。 冬の間、敵というよりは強盗の急襲に対して、記録に値しないようないくつかの戦闘が行われ、その結果はまちまちであり、兵士の損失も少なからずあった。
maiores gestae res a M. Fulvio.
より偉大な業績が、マルクス・フルウィウスによって成し遂げられた。
§35.7.8is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis Vettonibusque et Celtiberis signis collatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.
彼はトレトゥムの町の近くで、ワッカエイ人、ウェットネス人、およびケルトイベリア人の連合軍と正面から交戦し、これらの部族の軍勢を潰走させ、王ヒレルヌスを生け捕りにした。