§35.44.1in concilium ut ventum est, aegre a Phaenea praetore principibusque aliis introductus facto silentio dicere orsus rex.
会議の場に人々が到着すると、王はプラエトルのフェネアスや他の主だった人々によってかろうじて案内され、静粛が作られた後、演説を始めた。
§35.44.2prima eius oratio fuit excusantis, quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset.
彼の最初の演説は、皆の期待や予想よりもはるかに少ない軍勢を伴って到着したことへの弁明であった。
§35.44.3id suae impensae erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno posita praesidia existimaturos esse.
それは、彼らに対する自分の並々ならぬ好意の最大の証拠であるべきであり、なぜなら、何事においても十分に準備が整っておらず、航海には時期尚早な時期であったにもかかわらず、彼らの使節たちが呼びかけたときに嫌がることなく応じ、アイトリア人たちが自分を見たときには、すべての防衛手段が自分一人のみに託されていると考えるだろうと信じていたからである、と彼は語った。
§35.44.4ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in praesentia videatur, spem abunde expleturum:
しかしながら、差し当たり期待を裏切られたように見える人々の希望をも、自分は豊かに満たすつもりである。
§35.44.5nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus completurum,
なぜなら、季節が海を航海可能にするやいなや、自分はギリシア全土を武器と兵士と馬で、全海岸線を艦隊で満たすつもりだからである。
§35.44.6nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset.
そして、彼らの首からローマの支配を追い払い、ギリシアを真に自由なものとし、その中でアイトリア人たちを指導者にするまでは、費用も労苦も危険も惜しまないつもりである。
§35.44.7cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos;
軍勢とともに、あらゆる種類の食糧や物資もアジアから届くであろう。
in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.
差し当たり、アイトリア人たちにとっては、王の軍勢のために十分な穀物と、その他の物資の手頃な価格での供給がなされるよう取り計らうことが、配慮の対象となるべきである。