§35.29.1luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt;
夜が明けると、クレタ人の軽装歩兵とタレントゥムの騎兵たちが急流の上で戦闘を開始した。
Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat;
クレタ人のテリムナストスが同胞たちを率い、メガロポリスのリコルタスが騎兵たちを率いていた。
§35.29.2Cretenses et hostium auxiliares, equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant.
クレタ人と敵の補助兵たち、そして同種の騎兵であるタレントゥム人たちが、水汲み兵たちの護衛を務めていた。
aliquamdiu dubium proelium fuit ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus;
双方の側で同じ種類の人々と同等の武器が用いられていたため、しばらくの間、戦闘は互角であった。
§35.29.3procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
戦闘が進むにつれて、僭主の補助兵たちが数において優勢となり、またフィロポイメンから指揮官たちに対して、適度な戦闘を交えた後に退却を装い、敵を待ち伏せの場所へと誘い込むようにとの命令が下されていたためでもあった。
effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent.
散り散りになって逃げる者たちを谷を通って追撃した敵の大部分は、潜んでいた敵の姿を見る前に、傷を負わされ、あるいは殺害された。
§35.29.4caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi sederant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent.
軽盾兵たちは、谷の幅が許す限りにおいて隊列を整えて座り、逃げてくる味方を隊列の間隔から容易に受け入れられるようにしていた。
§35.29.5consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi; in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt.
その後、彼ら自身が無傷で、疲労もなく、隊列を整えた状態で立ち上がり、無秩序で散り散りになり、さらに疲労と傷に疲れ果てていた敵に対して突撃を敢行した。
§35.29.6nec dubia victoria fuit: extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu, quam secutus erat, fugiens in castra est compulsus.
勝利は疑いのないものであった。 僭主の兵士は直ちに背を向け、追撃してきたときよりも遥かに速い駆け足で、逃げながら陣営へと追い払われた。
§35.29.7multi caesi captique in ea fuga sunt;
この敗走の中で多くの者が殺され、捕らえられた。
et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset loca magis confragosa et, quacumque temere processisset, iniqua quam hostem metuens.
そして、もしフィロポイメンが、敵を恐れるよりもむしろ、起伏が多く、無謀に進めばどこであれ不利になる地形を恐れて、退却の合図を鳴らすよう命じていなければ、陣営の中さえも大混乱に陥っていたことであろう。
§35.29.8inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum,
そこから、戦闘の結果と敵の将軍の性格の双方から、彼がいかに恐怖に怯えているかを推測し、フィロポイメンは補助兵の一人を脱走兵を装わせて彼のもとへと送った。
§35.29.9qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus, cum vellet,
その者は、アカイア同盟軍が翌日、城壁のすぐ近くを流れるエウロタス川へと進軍することを決定した、ということを確実な情報として報告するためであった。
§35.29.10receptum ad urbem haberet, aut commeatus ad urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.
それは、僭主が望むときに市への退却路を確保できないように、あるいは食糧が市から陣営へと運ばれないようにするためであり、同時に、もし誰かの心が僭主からの離反へと揺り動かされ得るかどうかを試すためでもあった。
§35.29.11non tam fidem dictis perfuga fecit, quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
脱走兵はその言葉を信用させたというよりは、むしろ恐怖に打たれた彼に、陣営を放棄するためのもっともらしい口実を与えたのである。
§35.29.12postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit;
翌日、彼はピュタゴラスに補助兵と騎兵を伴って防壁の前で哨戒にあたるよう命じた。
ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.
彼自身は、軍の主力とともにあたかも戦闘隊列を整えるかのように出撃し、軍旗をより速やかに市へと進めるよう命じた。