§35.26.1comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda, si qua obsessis mari summitterentur, praesidia, tres tectas naves et lembos pristisque, tradita vetere classe ex foedere Romanis.
僭主もまた、もし海から被包囲者たちに何らかの増援が送られるならばそれを阻止するために、ささやかな艦隊(甲板のある船3隻、快速船、および軽快船)を準備していた。 古い艦隊は条約に従ってローマ人に引き渡されていたからである。
§35.26.2harum novarum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si praesidia maritima interclusisset.
これら新しい船の敏捷性を試すため、同時に戦闘への備えをすべて万全にするため、彼は漕ぎ手と兵士たちを沖に繰り出させ、模擬海戦によって毎日訓練していた。 もし海上からの増援を遮断できたなら、包囲戦の成否はその一点にかかっていると考えていたからである。
§35.26.3praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in re navali erat,
アカイア同盟の将軍は、陸上戦闘の技術においては経験や才能の点で名だたる将帥の誰とでも肩を並べることができた一方で、海事においては極めて不慣れであった。
§35.26.4Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat, §35.26.5ignarus.
彼はアルカディア出身の内陸の人間であり、クレタ島で支援部隊の指揮官として従軍したこと以外には、およそ国外のこと全般について無知であった。
navis erat quadriremis vetus, capta annis LXXX ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret.
船は、80年前にクラテロスの妻ニカイアをナウパクトスからコリントスへと運んでいた際に拿捕された、古い4段櫂船であった。
§35.26.6huius fama motus — fuerat enim nobile in classe regia quondam navigium — deduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate dilabentem iussit.
彼はこの船の名声――かつては王の艦隊に属する高名な船であったのだ――に動かされ、すでに著しく朽ち果て、老朽化によって崩壊しかけていたその船をアイギオンから引き出すよう命じた。
§35.26.7hac tum praetoria nave praecedente classes, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis veheretur, §35.26.8occurrerunt a Gytheo Laconum naves;
この旗艦が艦隊の先頭を進み、その船にパトライ出身の艦隊指揮官ティソが乗船していたとき、ギュテウムから来たラコニア人の船が遭遇した。
et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant.
そして最初の激突で、新しく頑丈な船に対して、それ自体ですべての接合部から浸水していた古い船は粉々に砕け散り、乗船していた者たちは全員捕虜となった。
§35.26.9cetera classis praetoria nave amissa, quantum quaeque remis valuit, fugerunt.
残りの艦隊は、旗艦が失われたために、それぞれの船が全力で櫂を漕いで逃亡した。
ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit nec ante fugae finem, quam Patras ventum est, §35.26.10fecit.
フィロポイメン自身は軽快な偵察船に乗って逃亡し、パトライに到着するまで逃亡を止めなかった。
nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit;
この一件は、軍人であり多くの浮沈を経験してきた彼の闘志をいささかも挫くことはなかった。
quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.
それどころか、もし自分が不慣れな海事において失敗したのだとしても、自分が経験によって熟知している事柄においてはそれだけ大きな希望を得たとして、僭主のその喜びを自分が必ずや束の間のものにしてみせると確言した。