§35.21.1praetoribus Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae provincia erat, negotium datum, ut praeter eam classem, cui Baebius praefuturus erat, centum quinqueremes pararent.
ローマで法を司ることを担当地域としていた法務官のフルウィウスとスクリボニウスに、バエビウスが率いる予定の艦隊に加えて、百隻の五段櫂船を準備する任務が与えられた。
§35.21.2priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa.
執政官と法務官たちが担当地域に出発する前に、怪異のために祈願祭が行われた。
§35.21.3capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum,
ピケヌムから、一頭のヤギが一度の出産で六頭の子ヤギを産んだこと、またアッレティウムで片手の男児が生まれたことが報告された。
§35.21.4Amiterni terram pluvisse, Formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bovem locutum “Roma, cave tibi. ”
アミテルヌムで土の雨が降ったこと、フォルミアイで門と城壁に雷が落ちたこと、そして最も人々を恐れさせたことには、執政官クナエウス・ドミティウスの牛が「ローマよ、自らを用心せよ」と話したことが報告された。
§35.21.5ceterorum prodigiorum causa supplicatum est;
その他の怪異のために祈願が行われた。
bovem cum cura servari alique haruspices iusserunt.
牛については、細心の注意を払って保護し飼育するよう内臓占術官たちが命じた。
Tiberis infestiore quam priore anno impetu illatus urbi duos pontis, aedificia multa, §35.21.6maxime circa Flumentanam portam, evertit.
テベレ川は、前年よりも激しい勢いで市内に流れ込み、二つの橋と多くの建物を、とりわけフルメンタナ門の周辺の建物を押し流した。
saxum ingens, sive imbribus seu motu terrae leniore, quam ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit.
巨大な岩が、豪雨のためか、あるいは他には感知されないほど緩やかな地震のために緩み、カピトリウムからユガリウス通りへと崩れ落ち、多くの人々を押し潰した。
in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
あちこちで冠水した田野では、家畜が流され、農舎の崩壊が引き起こされた。
§35.21.7priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit;
執政官ルキウス・クィンクティウスが担当地域に到着する前に、クィントゥス・ミヌキウスはピサの領土でリグリア人と交戦した。
novem milia hostium occidit, §35.21.8ceteros fusos fugatosque in castra compulit.
彼は敵九千人を殺害し、残りの者たちを敗走させて陣営に追い込んだ。
ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt.
その陣営は、激しい戦闘を伴いながら夜まで攻撃され、また防御された。
§35.21.9nocte clam profecti Ligures;
夜、リグリア人たちは密かに出発した。
prima luce vacua castra Romanus invasit;
夜明けに、ローマ軍は空になった陣営に侵入した。
praedae minus inventum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant.
戦利品はほとんど見つからなかった。 というのも、彼らは田野から奪った獲物を次々と実家へ送り届けていたからである。
§35.21.10Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit;
ミヌキウスはその後、敵に何の猶予も与えなかった。
ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit.
ピサの領土からリグリア人のもとへと進軍し、彼らの砦や村落を火と剣で徹底的に荒廃させた。
§35.21.11ibi praeda Etrusca, quae missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.
そこにおいて、略奪者たちによってすでに送られていたエトルリアの戦利品で、ローマの兵士たちは潤った。