§34.40.1Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset.
クィンクティウスは、実際の状況からよりも敵の恐怖心から、より大きな希望を抱き、続く三日間にわたって、ある時は戦闘を仕掛けて彼らを刺激し、またある時は逃走の出口がなくなるように特定の場所を包囲工事で遮断することによって、彼らを恐怖に陥れ続けた。
§34.40.2his comminationibus compulsus tyrannus Pythagoram rursus oratorem misit;
これらの脅しに屈して、僭主は再びピュタゴラスを使節として派遣した。
quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit.
クィンクティウスは最初彼をはねつけて陣営から立ち去るよう命じたが、その後、哀願するように祈り彼の膝にしがみつく彼に、ついに耳を傾けた。
§34.40.3prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum;
最初の演説は、すべてをローマ人の裁定に委ねるというものであった。
§34.40.4dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res, ut iis condicionibus, quae ex scripto paucis ante diebus editae erant, indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti.
その後、この演説が虚しく効果のないものとして何の進展ももたらさなかったため、事態は、数日前に書面で提示された条件に基づいて休戦が結ばれ、金銭と人質が受け取られるという点へと導かれた。
§34.40.5dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi,
僭主が攻撃されている間、アルゴス人たちもまた、ラケダエモンがほぼすでに占領されたという知らせが次から次へと届くのを受け、鼓舞されていた。
§34.40.6simul eo, quod Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat contempta paucitate eorum, qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt;
同時に、ピュタゴラスが守備隊の最も強力な部分を率いて撤退したことで、アクロポリスに残された者たちの寡少さを軽んじて、あるアルキッポスという者の指揮のもと、守備隊を追放した。
§34.40.7Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt.
ペレネ出身のティモクラテスについては、彼が穏健に統治していたため、誓約を与えた上で生かして去らせた。
huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.
この歓喜の場にクィンクティウスが到着したが、それは僭主に和平が与えられ、エウメネスとロドス人たち、および彼の弟ルキウス・クィンクティウスがラケダエモンから艦隊へと送り出された後のことであった。