Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §34.40.1-34.40.7

纳比斯接受和约与阿耳戈斯起义

第 1207 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在昆克提乌斯的持续施压下,纳比斯再次派毕达哥拉斯接受和谈条件;与此同时,阿耳戈斯人闻听拉刻代蒙即将攻克的消息,起义并驱逐了亲斯巴达的守备队。

§34.40.1Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset.
昆克提乌斯从敌人的恐惧中获得了比从实际情况中更大的希望,在接下来的三天里,他时而通过战斗挑衅他们,时而通过围攻工事阻断某些通道以防其逃跑,从而使他们一直处于恐慌之中。
§34.40.2his comminationibus compulsus tyrannus Pythagoram rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit.
僭主在这些威胁的逼迫下,再次派毕达哥拉斯作为使者;昆克提乌斯起初鄙视他并命令他离开营地,但随后在看到他苦苦哀求并拜倒在膝下时,终于听取了他的陈述。
§34.40.3prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; §34.40.4dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res, ut iis condicionibus, quae ex scripto paucis ante diebus editae erant, indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti.
第一次陈辞是把一切都交由罗马人裁决;随后,由于这番话虚无且毫无效果,没有取得任何进展,事情最终发展到这样的地步:根据几天前以书面形式公布的条件达成停战,并接受了金钱和人质。
§34.40.5dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi, §34.40.6simul eo, quod Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat contempta paucitate eorum, qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt; §34.40.7Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt.
在僭主受到围攻的同时,阿耳戈斯人也因接连不断的传信称拉刻代蒙几乎已被攻克而深受鼓舞,同时,由于毕达哥拉斯已带走了守备队中最强大的部分,他们鄙视留在卫城里的少数守军,在某个名叫阿耳基普斯的人的领导下,将守备队驱逐了出去;至于培勒涅人提摩克拉特斯,因为他曾温和地实行统治,他们在给予安全保证后放其生还。
huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.
在这片喜悦之中,昆克提乌斯来到了,此时已给予僭主和平,并已将欧墨尼斯、罗得斯人以及他的兄弟卢基乌斯·昆克提乌斯从拉刻代蒙遣往舰队。

词汇与语法注释

  1. 34.40.1plus ... spei — 中性单数宾格 plus 支配名词 spes 的单数属格 spei 作为部分属格,意为“更多的希望”。
  2. 34.40.3permittentis — 动词 permitto 的现在分词单数属格。它修饰一个省略的代词 ejus,与 fuit 构成谓语属格的一部分,表示“是(一个)把一切交由罗马人裁决之人的陈辞”。
  3. 34.40.5tantum non — 意为“几乎”、“差一点就”的拉丁语副词性惯用语,在此处修饰带对格的不定式从句 Lacedaemonem esse captam(拉刻代蒙已被攻克)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §34.40.1-34.40.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.40.1-34.40.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。