§34.38.1et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis, qui omnis navalis socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia circumvehitur.
そしてその時まさに、クィンクティウスは、敵の出撃が先の恐怖によって十分に抑制されたので、都市自体の包囲攻撃以外には何も残されていないと考え、ギテウムから海軍の同盟兵全員を呼び寄せるために使者を派遣し、自身はその間に、軍事トリブヌスたちとともに都市の立地を視察するために城壁の周囲を巡った。
§34.38.2fuerat quondam sine muro Sparta;
スパルタはかつて城壁を持っていなかった。
tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum;
近年になって僭主たちが、開けた平坦な場所に城壁を築いたのである。
altiora loca et difficilia aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur.
より高くて接近の困難な場所は、武装兵の駐屯部隊を防御壁として前に配置することによって守っていた。
§34.38.3ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis — erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia hominum — urbem cinxit.
彼がすべてを十分に視察すると、全軍をもって包囲攻撃すべきであると考え、――なお、ローマ人と同盟兵、歩兵と騎兵、陸軍と海軍を合わせて、およそ5万名がいたが――都市を取り囲んだ。
§34.38.4alii scalas, alii ignem, alii alia, quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant.
ある者は梯子を、ある者は火を、ある者はその他、単に攻撃するだけでなく敵を震え上がらせるための道具を運んでいた。
iussi sublato clamore subire undique omnes, ut, qua primum occurrerent quave opem ferrent, ad omnia simul paventes Lacedaemonii ignorarent.
彼らは鬨の声を上げてあらゆる方向から一斉に接近するよう命じられた。 それは、すべてに対して同時に怯えているラケダエモン人たちが、どこに最初に立ち向かうべきか、あるいはどこに支援を運ぶべきか分からないようにするためであった。
§34.38.5quod roboris in exercitu erat, trifariam divisum; parte una a Phoebeo, altera a Dictynneo, tertia ab eo loco, quem Heptagonias appellant — omnia autem haec aperta sine muro loca sunt — adgredi iubet.
彼は軍の中の精鋭を3つに分割し、一方の部分はフォイベウムから、第二の部分はディクテュンネウムから、第三の部分は彼らがヘプタゴニアスと呼ぶ場所から――なお、これらすべての場所は城壁のない開けた場所であったが――攻撃することを命じた。
§34.38.6cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat;
このような多大なる恐怖があらゆる方向から都市を包み込んだとき、最初、僭主は突然の叫び声と怯えた急使たちの双方によって突き動かされ、それぞれの場所が最も困難に陥っている度合いに応じて、自身で立ち向かうか、あるいは誰かを派遣していた。
§34.38.7deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit, ut nec dicere, quod in rem esset, nec audire posset nec inops modo consilii sed vix mentis compos esset.
しかしその後、あらゆる方向から恐怖が押し寄せたため、彼は完全に感覚を失い、状況に適したことを言うことも聞くこともできず、計画を欠いているだけでなく、正気すら失いかけていた。