§34.38.1et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis, qui omnis navalis socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia circumvehitur.
就在那时,昆克提乌斯认为,由于先前的恐慌已经充分遏制了敌人的出击,除了围攻城市本身之外已别无他法,于是派人去吉斯乌姆召集所有的海军盟友,而他自己则在此期间与军事论坛们一起骑马绕城墙巡视,以视察城市的地理形势。
§34.38.2fuerat quondam sine muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum; altiora loca et difficilia aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur.
斯巴达过去曾没有城墙;近年来,僭主们在开阔和平坦的地方筑起了城墙;而对于地势较高且难以接近的地方,他们则通过在前方部署武装士兵的驻军作为防御来予以保护。
§34.38.3ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis — erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia hominum — urbem cinxit.
当他充分视察了所有情况后,认为应当动用全部兵力进行合围攻击——当时罗马人及盟友,包括步兵和骑兵,以及陆军和海军,总共约有五万人——于是他包围了城市。
§34.38.4alii scalas, alii ignem, alii alia, quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant.
有人拿着梯子,有人拿着火把,有人拿着其他不仅能用于进攻而且能制造恐慌的工具。
iussi sublato clamore subire undique omnes, ut, qua primum occurrerent quave opem ferrent, ad omnia simul paventes Lacedaemonii ignorarent.
他们接到命令,在齐声呐喊中从四面八方发起进攻,以便让同时对所有方向都感到恐惧的拉刻代蒙人不知道首先该去哪里迎敌,或者该去哪里增援。
§34.38.5quod roboris in exercitu erat, trifariam divisum; parte una a Phoebeo, altera a Dictynneo, tertia ab eo loco, quem Heptagonias appellant — omnia autem haec aperta sine muro loca sunt — adgredi iubet.
他将军队中的精锐分为三路:他命令一路从福伊贝乌姆进攻,第二路从迪克廷内乌姆进攻,第三路从他们称为赫普塔戈尼亚斯的地方进攻——然而,所有这些地方都是没有城墙的开阔地。
§34.38.6cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat; §34.38.7deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit, ut nec dicere, quod in rem esset, nec audire posset nec inops modo consilii sed vix mentis compos esset.
当如此巨大的恐慌从四面八方席卷全城时,起初,僭主被突然的喊声和惊慌失措的信使所震动,根据每个地方告急的严重程度,他要么亲自去迎战,要么派人前去增援;接着,随着恐惧从四面八方涌来,他变得如此麻木,以至于既无法说出切合实际的话,也听不进任何建议,不仅束手无策,甚至几乎失去了理智。