§34.35.1inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones,
その後、クインクティウスは同盟国の使節たちと軍事トリブヌスたちだけを招集し、僭主との間に結ばれるべき講和条件を、以下のとおり書き下した。
§34.35.2in quas pax cum tyranno fieret, has conscripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis;
ナビス、ローマ人、エウメネス王、およびロドス人の間で6ヶ月間の休戦があること。
legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax auctoritate senatus confirmaretur;
T. クインクティウスとナビスは、元老院の権威によって講和が承認されるように、直ちにローマへ使節を派遣すること。
§34.35.3et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis, quae in Argivorum agro essent, praesidia omnia deducerentur vacuaque et libera traderentur Romanis,
そして、書き下された講和条件がナビスに交付されたその日をもって、休戦の始まりとすること、また、その日から10日以内に、アルゴスおよびアルゴス人の領内にあるその他のすべての都市からすべての守備隊を撤退させ、それらを空の状態で、かつ自由なものとしてローマ人に引き渡すこと。
§34.35.4et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum educeretur, si qua ante educta forent, dominis recte restituerentur;
また、そこから王の、公の、あるいは個人の奴隷が一人も連れ出されないようにすること、そして、もし事前に連れ出されたものがあれば、本来の持ち主に正当に返還されること。
§34.35.5naves, quas civitatibus maritimis ademisset, redderet neve ipse navem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet;
彼が沿海都市から奪った船を返還すること、また彼自身は、16挺以下の櫂で動かされる2隻の快速船を除いて、いかなる船も保有しないこと。
§34.35.6perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet et Messeniis omnia, quae comparerent quaeque domini cognossent;
すべてのローマ人民の同盟都市に対して脱走兵と捕虜を返還すること、またメッセニア人に対しては、現存し、かつ元の持ち主が確認したすべての財産を返還すること。
§34.35.7exulibus quoque Lacedaemoniis liberos et coniuges restitueret, quae earum viros sequi voluissent, invita ne qua exulis comes esset;
ラケダエモンの亡命者たちに対しても、彼らの子供たちと、夫に従うことを望んだ妻たちを返還すること、また、亡命者の伴侶となることを嫌がる女性が一人もそうさせられることのないようにすること。
§34.35.8mercennariorum militum Nabidis, qui aut in civitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur;
自国に帰るか、あるいはローマ人のもとに身を寄せたナビスの傭兵たちについては、彼らの全財産が正当に返還されること。
§34.35.9in Creta insula ne quam urbem haberet;
クレタ島においては、いかなる都市も保有しないこと。
quas habuisset, redderet Romanis;
すでに保有していた都市はローマ人に引き渡すこと。
ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret;
クレタ人の誰とも、また他の誰ともいかなる同盟も結ばず、戦争も行わないこと。
§34.35.10civitatibus omnibus, quasque ipse restituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret;
彼自身が自由を回復させた都市、およびローマ人民の信義と支配のもとに自らと自らの財産を委ねたすべての都市から、すべての守備隊を撤退させ、彼自身もその部下たちもそれらの都市から手を引くこと。
§34.35.11ne quod oppidum neu quod castellum in suo alienove agro conderet;
自分または他人の領地において、いかなる町も城砦も建設しないこと。
obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset, et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.
これらがその通りに履行されるための人質として、ローマの将軍が望む5人を差し出すこと、その中に彼の息子を含めること。 そして銀100タラントンを即座に、また8年間にわたり毎年50タラントンを支払うこと。