Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §34.35.1-34.35.11

昆克蒂乌斯向纳比斯提出的媾和条件

第 1202 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

昆克蒂乌斯拟定了与拉刻代蒙僭主纳比斯议和的具体条件,其中包括六个月的休战、从阿尔戈斯撤军、交出船只与人质以及支付赔款。

§34.35.1inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones, §34.35.2in quas pax cum tyranno fieret, has conscripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax auctoritate senatus confirmaretur; §34.35.3et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis, quae in Argivorum agro essent, praesidia omnia deducerentur vacuaque et libera traderentur Romanis, §34.35.4et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum educeretur, si qua ante educta forent, dominis recte restituerentur; §34.35.5naves, quas civitatibus maritimis ademisset, redderet neve ipse navem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet; §34.35.6perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet et Messeniis omnia, quae comparerent quaeque domini cognossent; §34.35.7exulibus quoque Lacedaemoniis liberos et coniuges restitueret, quae earum viros sequi voluissent, invita ne qua exulis comes esset; §34.35.8mercennariorum militum Nabidis, qui aut in civitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur; §34.35.9in Creta insula ne quam urbem haberet; quas habuisset, redderet Romanis; ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret; §34.35.10civitatibus omnibus, quasque ipse restituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret; §34.35.11ne quod oppidum neu quod castellum in suo alienove agro conderet; obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset, et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.
随后,昆克蒂乌斯仅召集了同盟国的使节和军政官,将与僭主达成和约的条件拟定如下:纳比斯、罗马人、欧墨尼斯国王以及罗得岛人之间休战六个月;提图斯·昆克蒂乌斯和纳比斯应立即向罗马派遣使节,以便通过元老院的权威来确认和约;书面和约条件交付给纳比斯之日,即为休战开始之日;且自该日起十日内,所有守备队应从阿尔戈斯以及阿尔戈斯人领地内的其他城镇撤出,并将空无一人且自由的城镇移交给罗马人;且不得从那里带走任何王室、公有或私有的奴隶,若先前已有被带走者,应如数归还给原主;他应归还从沿海城邦夺取的船只,且除了两艘桨数不超过十六支的轻型快船外,他本人不得拥有任何船只;他应向罗马人民的所有同盟城邦归还逃兵和俘虏,并向美塞尼亚人归还所有现存且已被原主辨认出的财产;他还应向拉刻代蒙的流亡者归还子女和妻子中愿意追随其丈夫的人,且任何妇女不得违背其意愿成为流亡者的伴侣;对于那些已返回各自城邦或投奔罗马人的纳比斯的雇佣兵,其所有财产均应如数归还;在克里特岛上,他不得占领任何城市;过去占领的城市,应归还给罗马人;他不得与任何克里特人或其他任何人结盟,亦不得发动战争;从所有他自己已恢复的城邦以及已将自身和财产托付给罗马人民保护与管辖的所有城邦中,他应撤出所有守备队,且他本人及部下不得干预这些城邦;他不得在自己或他人的领地上建造任何城镇或堡垒;为确保上述条件得以履行,他应提供由罗马统帅指定的五名人质,其中包含他自己的儿子,并立即支付一百银塔兰特,在八年内每年支付五十塔兰特。

词汇与语法注释

  1. §34.35.2sex mensium indutiae ut essent — 此句是接在 'has conscripsit'(将这些条件拟定)之后的名词性从句(和约的具体条款)的开始,使用 'ut' 引导的未完成过去时虚拟语气('essent')。后续的各项和约条款或由 'ut' 从句引导,或由省略了 'ut' 的虚拟语气(如 'mitterent'、'redderet' 等)并列。时制由于主句历史完成时 'conscripsit' 的影响而采用未完成过去时(时态一致)。
  2. §34.35.4si qua ante educta forent — 'si qua' 等同于 'si aliquae'(中性复数主格),指代前句中的 'mancipium'(奴隶,中性名词)。这里转换为复数是因为前句的单数泛指在语意上转为了复数。'forent' 与 'essent' 同义('esse' 的未完成过去时虚拟语气异体),与 'educta' 一起构成过去完成时被动语态。
  3. §34.35.7invita ne qua exulis comes esset — 'invita' 是阴性单数主格形容词,在此作状语使用,意为“违背其意愿”。'qua' 是不定代词 'aliquis'(用于 'ne' 之后)的阴性单数主格形容词形式,意为“任何(妇女)”。全句表达否定目的或意愿:“免得任何(妇女)在违背其意愿的情况下成为流亡者的伴侣”。
  4. §34.35.11obsides, ea ita futura, daret — 'ea ita futura' 是一个省略了 'esse' 的宾格加不定式结构,对 'obsides'(人质)起同格或解释作用,意为“(作为保证)这些事将如此履行”。'obsides' 在此作宾语补足语或同格语,而 'daret' 的直接宾语是 'quinque'(五个人)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §34.35.1-34.35.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.35.1-34.35.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。