§34.16.1tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit.
カトはその日に三つの称賛すべきことを行ったと考えられている。 第一は、軍勢を率いて自軍の船や陣営から遠く離れ、勇気以外にどこにも希望がない状態にした上で、敵のただ中で戦闘を開始したことである。
§34.16.2alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit;
第二は、コホルスを敵の背後に投入したこと。
tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit.
第三は、他のすべての兵が敵を追撃するために散り散りになる中で、第二軍団を、軍旗の下で隊列を整え準備を完了した状態で、全速力で陣営の門へと前進するよう命じたことである。
§34.16.3nihil deinde a victoria cessatum.
その後、勝利に甘んじて手を緩めることは全くなかった。
cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit.
退却の合図が出され、略奪品を携えた味方を陣営に連れ戻すと、夜間の数時間だけ休息に充てた後、略奪のために兵を野原へと率いていった。
§34.16.4effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt.
敵が逃走して散り散りになっていたため、彼らはより広範囲に略奪を行った。
quae res non minus quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque §34.16.5eorum in deditionem compulit.
このことは、前日の手痛い敗戦に劣らず、エンポリアエのヒスパニア人とその近隣の住民を降伏へと追い込んだ。
multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se.
エンポリアエに逃げ込んでいた他の部族の多くの者たちも降伏した。
quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curatos domos dimisit.
カトは彼ら全員に親しく話しかけ、ワインと食べ物でもてなした上で、それぞれの家へと帰した。
§34.16.6confestim inde castra movit, et, quacumque incedebat agmen, legati dedentium civitates suas occurrebant,
その後すぐにそこから陣営を移動させ、その軍勢が進むところではどこでも、自国を降伏させようとする使節たちが彼を迎えに来た。
§34.16.7et, cum Tarraconem venit, iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur.
そして、彼がタラコに到着したときには、すでにエブロ川の手前のヒスパニア全土が完全に征服されており、ヒスパニアで様々な不運によって捕らえられていたローマ人、同盟市、ラテン名の捕虜たちが、蛮族から執政官への贈り物として連れ戻されてきた。
§34.16.8fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad devios montanos “profectum etiam” falso perlatum est.
その後、執政官がトゥルデタニアに軍を率いるという噂が広まり、さらに人里離れた山岳地帯の住民には、彼が「すでに進発した」という虚偽の報告さえ伝えられた。
§34.16.9ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt.
この根拠のない不確かな噂によって、ベルギスタニ人の国の七つの砦が反乱を起こした。
eos educto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit.
執政官は軍を率いて出撃し、特筆すべき戦闘も交えずに彼らを再び支配下に置いた。
§34.16.10haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt, iterum subacti;
それから間もなく、執政官がタラコに戻り、そこからどこへも出発しないうちに、同じ人々が再び反乱を起こし、二度目の服従を強いられた。
sed non eadem venia victis fuit.
しかし、今回は敗者に対して同じ寛大さは示されなかった。
sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.
彼らが二度と平和を乱すことのないよう、全員が奴隷として売却された。