§34.16.1tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit.
在那天,他被认为做了三件值得称赞的事:第一件是,在将军队带到远离他们的船只和营地、除了勇气之外别无希望的地方后,他在敌人的包围中发起了战斗。
§34.16.2alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit.
第二件是,他将步兵大队从背后投向敌人;第三件是,当其余所有人都散开去追击敌人时,他命令在军旗下整队待命的第二军团全速向前推进到营地的门口。
§34.16.3nihil deinde a victoria cessatum.
此后,在胜利之余未作丝毫懈怠。
cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit.
当给出了撤退信号,他把满载战利品的部下带回营地后,仅给予夜间几个小时的休息时间,便又带他们前往田野进行掠夺。
§34.16.4effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt.
随着敌人因逃跑而四处散开,他们进行了更广泛的掠夺。
quae res non minus quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque §34.16.5eorum in deditionem compulit.
这件事对恩波里亚的西班牙人及其邻居们所造成的压力,不亚于前一天的惨败,迫使他们投降。
multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se.
其他城邦中许多逃到恩波里亚的人也投降了。
quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curatos domos dimisit.
对所有人,加图都亲切地和他们说话,用酒和食物款待他们,然后打发他们回家。
§34.16.6confestim inde castra movit, et, quacumque incedebat agmen, legati dedentium civitates suas occurrebant, §34.16.7et, cum Tarraconem venit, iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur.
随即他从那里移动了营地,无论队伍行进到哪里,投降城邦的使者都前来迎接,并且当他到达塔拉科时,埃布罗河这边的整个西班牙已被彻底征服,而在西班牙因各种不幸而被俘的罗马人、同盟国及拉丁名下的人,都被蛮族作为礼物送还给执政官。
§34.16.8fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad devios montanos “profectum etiam” falso perlatum est.
随后有谣言流传,称执政官将带兵进入图尔德塔尼亚,而对于偏远的广大山区居民,甚至虚假地传出了他“已经出发”的消息。
§34.16.9ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt.
听到这个既无根据也无任何消息源的谣言,贝尔吉斯塔尼人城邦的七个要塞发生了叛乱。
eos educto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit.
执政官带兵出击,未发生任何值得一提的战斗便重新将他们控制。
§34.16.10haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt, iterum subacti; sed non eadem venia victis fuit.
此后不久,当执政官返回塔拉科、尚未从那里前往任何地方时,相同的人们再次叛乱,并第二次被征服;但对于战败者,没有给予同样的宽恕。
sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.
所有人都在花冠下被公开拍卖,免得他们更频繁地扰乱和平。