§33.3.1Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, §33.3.2dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum.
フィリッポスもまた、春の初めに、使節たちがローマからいかなる平和的な提案も持ち帰らなかった後で、王国のすべての町で徴兵を行うことを決定したが、若者の深刻な不足に直面していた。
absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas;
というのも、すでに何世代にもわたる継続的な戦争がマケドニア人たちを消耗させていたからである。
§33.3.3ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus numerus.
彼自身の治世においても、ロドス人やアッタロスに対する海戦、およびローマ人に対する陸戦において、膨大な数が斃れていた。
§33.3.4ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa revocabantur.
そのため、16歳からの新兵たちも兵士として登録し、また、奉職期間を終えた者たちのうち、わずかでも体力が残っている者たちが、軍旗のもとへと召集された。
§33.3.5ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnis copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur.
このようにして軍隊を補充すると、春分の頃にすべての軍勢をディウムに集め、そこに常設の陣営を設けて、日々兵士を訓練しながら敵を待ち受けた。
§33.3.6et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas pervenit.
一方、クィンクティウスもほぼ同じ頃にエラティアを出発し、トロニウムとスカルペアを通り過ぎて、テルモピュライに到着した。
§33.3.7ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium, §33.3.8quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur.
そこで彼は、ヘラクレアに招集されていたアイトリア人たちの会議を催したが、彼らは、どれほどの支援軍をもってローマ人の戦争に従うべきかを協議していた。
cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur.
同盟者たちの決定を知ると、3日目にヘラクレアからクシニアスへと進み、アイニアネス人とテッサリア人との国境地帯に陣営を設けて、アイトリアの支援軍を待ち受けた。
§33.3.9nihil morati Aetoli sunt;
アイトリア人たちはまったく遅れなかった。
Phaenea duce † sescenti pedites cum equitibus quadringentis venerunt.
パイネアスの指揮のもと、600人の歩兵と400人の騎兵がやって来た。
ne dubium esset, quid expectasset, confestim Quinctius movit castra.
自分が何を待っていたのかを疑う余地がないようにするため、クィンクティウスは直ちに陣営を動かした。
§33.3.10transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.
彼がフティオティスの領土へと入ると、キュダスに率いられた500人のクレタのゴルテュン人たちと、ほぼ同様の装備をした300人のアポロニア人たちが合流し、それからほどなくして、アミュナンドロスが1200人のアタマネス人歩兵を率いて加わった。
§33.3.11Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, §33.3.12adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea, quae tum maxime animos terrebant quibusque erigi ad aliquam spem poterant, venit.
フィリッポスは、ローマ人たちがエラティアから出発したことを知ると、自分にとって国家の命運をかけた戦いが迫っていると感じて、兵士たちを鼓舞すべきだと考え、先祖たちの美徳、ならびにマケドニア人の軍事的な栄誉について、すでにしばしば語られてきた多くのことを論じた後で、当時最も彼らの心を恐怖させていた事柄、および何らかの希望へと奮い立たせることができた事柄について話し始めた。