§33.21.1eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum advectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset.
同じ頃、アッタロス王は病を得てテーバイからペルガモンへ運ばれ、七十二歳で、四十四年間在位した後に世を去った。
§33.21.2huic viro praeter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat.
この人物に対して、運命は富のほかに王位への希望を何一つ与えていなかった。
iis simul prudenter, simul magnifice utendo: effecit, primum ut sibi, deinde ut aliis non indignus videretur regno.
彼は富を、思慮深く、また同時に壮麗に用いることによって、まず自分自身に、次いで他者に対しても、自分が王位にふさわしくないとは思われないようにした。
§33.21.3victis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti adventu terribilior Asiae erat, regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper animum aequavit.
その後、一度の戦いで、当時その新たな到来によってアジアにとってより恐るべき存在であった部族であるガリア人を破ると、彼は王の称号を名乗り、その称号の偉大さに常に自らの精神を適合させた。
§33.21.4summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis — §33.21.5quattuor superstites habuit —, mitis ac munificus amicis fuit;
きわめて大きな正義をもって自らの臣民を治め、同盟者たちには類まれな忠実さを示し、妻や子供たちには親切であり―― 彼は四人の子供を生き残らせた――、友人たちには温和で気前がよかった。
regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit.
そして王権をきわめて安定的かつ強固に遺したため、その所有権は第三世代にまで伝わった。
§33.21.6cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, vixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum.
アジア、ギリシア、マケドニアにおける情勢がこのようであったとき、フィリッポスとの戦争はかろうじて終わったばかりで、和平は確かにまだ完全には結ばれていなかったが、遠い方のヒスパニアで巨大な戦争が勃発した。
§33.21.7M. Helvius eam provinciam obtinebat.
マルクス・ヘルウィウスがその属州を治めていた。
is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse, §33.21.8cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes Carmonem et Baldonem, in maritima ora Malacinos Sexetanosque et Baeturiam omnem et quae nondum animos nudaverant ad finitimorum motus consurrectura.
彼は書簡によって元老院に、小王であるクルカとルクシニウスが武装蜂起していること、クルカとともに十七の町が、ルクシニウスとともに強力な都市カルモとバルドが、また沿岸部ではマラカとセクセタの住民が、そしてバエトゥリア全体と、まだ自らの意図を露わにしていなかった人々が隣国人の動きに応じて一斉に蜂起しようとしていることを知らせた。
§33.21.9his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter civis et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres, ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.
市民と外国人の間の裁判管轄権を持っていた法務官マルクス・セルギウスによってこの書簡が朗読されると、元老院議員たちは、法務官選挙が完了した後に、ヒスパニア属州が割り当てられた法務官が、最初の機会にヒスパニアの戦争について元老院に諮ることを決議した。