§32.23.1ceteri populi Achaeorum, cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt;
アカイア人のその他の民たちは、順次意見を求められた際、現在の下された決議によって、アッタロスおよびロドス人との同盟を承認した。
§32.23.2cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus,
ローマ人との同盟は、民衆の命令なしには確定し得なかったため、その時まで、ローマへ使節を派遣できる時まで延期された。
§32.23.3quo Romam mitti legati possent, dilata est; in praesentia tris legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante.
当面は、3人の使節をL. クィンクティウスのもとに送ること、および、すでにケンクレアイが占領され、クィンクティウスがまさに都市そのものを攻撃している中で、アカイア人の全軍をコリントスへ前進させることが決定された。
§32.23.4et hi quidem e regione portae, quae fert Sicyonem, posuerunt castra;
そして彼らはシキュオンへ通じる門の方面に陣を敷いた。
Romani in Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo, alterius maris portu, oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium.
ローマ人はケンクレアイに面した都市の部分を、アッタロスは地峡を越えて軍を移動させ、もう一方の海の港であるレカイオンから攻撃した。 最初は、町の人々と王の守備隊との間で内部で反乱が起きることを期待して、緩慢に攻撃していた。
§32.23.5postquam uno animo omnes, et Macedones tamquam communem patriam tuebantur, et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in vi et armis et operibus erat.
すべての者が一丸となっており、マケドニア兵はあたかも共通の祖国であるかのように防衛し、コリントス人は守備隊の指揮官アンドロステネスが、まるで市民であり自身の投票によって選出された者であるかのように、自分たちに対して支配権を行使することを容認しているのを見ると、それ以降、攻撃者たちのすべての希望は力と武力と攻城兵器にかけられた。
§32.23.6undique aggeres haud facili aditu ad moenia admovebantur.
四方から、接近が容易ではない中、土塁が城壁へと近づけられた。
§32.23.7aries ex ea parte, quam Romani oppugnabant, aliquantum muri diruerat;
ローマ人が攻撃していた側から、破城槌が壁の一部を破壊していた。
in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum est.
防壁を奪われてむき出しになったその場所を武力で保護するためにマケドニア兵が駆けつけたとき、彼らとローマ人との間で激しい戦闘が起こった。
§32.23.8ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat, quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint.
そして最初は、その数によってローマ人は容易に押し戻されたが、その後、アカイア人とアッタロスの補助軍を加えると戦況を対等にし、もし(次の事態がなければ)マケドニア兵とギリシア兵をその場所から容易に追い払ったであろうことは疑いなかった。
§32.23.9transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi;
イタリア人の脱走兵の大きな群れがいた。 一部はハニバルの軍からで、ローマ人による処罰を恐れてフィリッポスに従った者たち、一部は最近艦隊を去り、より名誉ある軍務の希望を抱いて寝返った海軍同盟兵であった。
hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat.
ローマ人が勝利した場合の、自らの救済への絶望が、彼らを勇敢さというよりは狂気へと駆り立てていた。
§32.23.10promunturium est adversus Sicyonem Iunonis, quam vocant Acraeam, in altum excurrens;
シキュオンの向かいに、アクラアイアと呼ばれるユーノーの岬が海に突き出ている。
traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum.
そこからコリントスへの渡海距離は約7マイルである。
§32.23.11eo Philocles, regius et ipse praefectus, mille et quingentos milites per Boeotiam duxit.
そこへ、自らも王の将軍であるフィロクレスが、ボイオティアを通って1500人の兵を率いてきた。
praesto fuere ab Corintho lembi, qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent.
コリントスからは、この守備隊を乗せてレカイオンへと渡らせるための快速船が待機していた。
§32.23.12auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo oppugnationis;
アッタロスは、攻城兵器を焼き払って、ただちに包囲を解くことを勧めた。
pertinacius Romanus in incepto perstabat.
ローマ人の将は、より頑なに企てに固執していた。
is quoque, ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit.
しかし彼も、すべての門の前に王の守備隊が配置されており、出撃してくる敵の突撃を容易には防ぎきれないことを見ると、アッタロスの意見に同意した。
§32.23.13ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves est.
こうして企ては無駄に終わり、アカイア人を解散させて船へと戻った。
Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.
アッタロスはペイライエウスを、ローマ人はコルキュラを目指した。