§32.18.1cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur,
事態がほとんど何も進展しなかったので、執政官は、兵士たちや武器の種類の比較がなされるのを、決して穏やかな心では容認しなかった。
§32.18.2simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat.
同時に、都市を攻略するという近い将来の希望も、海から遠く離れ、戦争の惨禍で荒廃した場所で冬営するいかなる方策も見いだせなかった。
§32.18.3itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat, qui simul et omnis onerarias, quae commeatum exercitui portabant, caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, §32.18.4Anticyra in Phocide, in Corinthium versa sinum, ad id opportunissime sita visa,
したがって、包囲を解き、アカルナニアおよびアイトリアの全沿岸には、軍隊に食糧を運ぶすべての輸送船を同時に収容し、かつレギオに冬営のための宿舎を提供できるような港が一つもなかったので、フォキスのアティキュラが、コリントス湾に面しており、その目的に最も適した場所に位置していると思われた。
§32.18.5quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat.
というのも、テッサリアや敵の領土から遠くなく、また正面には狭い海を隔ててペロポネソスがあり、背後にはアイトリアとアカルナニアを、側面にはロクリスとボイオティアを控えていたからである。
§32.18.6Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit.
彼は最初の突撃で、フォキスのパノテアを戦闘なしに占領した。
Anticyra haud multum oppugnando morae praebuit.
アンティキュラは包囲にほとんど時間を取らせなかった。
Ambrysus inde Hyampolisque receptae.
その後、アムブリュソスとヒュアンポリスが奪還された。
§32.18.7Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat.
ダウリスは、高い丘の上に位置していたため、梯子によっても攻城兵器によっても占領することができなかった。
§32.18.8lacessendo missilibus eos, qui in praesidio erant, cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in vicem sequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent.
守備隊にいる者たちを投射兵器で挑発し、彼らを打って出させるよう誘い出すと、交代で退却したり追撃したりし、また決定打のない小規模な戦闘を繰り返すことによって、彼らを油断と侮りに導き、ついには退却する者たちに混ざってローマ兵が門内に突入するほどになった。
§32.18.9et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem venerunt.
そしてフォキスの他の名もない砦は、武力よりもむしろ恐怖によって支配下に入った。
Elatia clausit portas, nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut exercitum Romanum.
エラティアは門を閉じ、力によって強制されない限り、ローマの将軍も軍隊も城壁内に受け入れるつもりはないように見えた。