§32.18.1cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur,
由于几乎没有取得任何进展,执政官绝不以平和的心态容忍人们对双方士兵和武器类型进行比较。
§32.18.2simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat.
同时,他既看不见短期内攻克城市的希望,也看不出在远离大海且因战争灾难而荒废的地方冬营有什么可行的方法。
§32.18.3itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat, qui simul et omnis onerarias, quae commeatum exercitui portabant, caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, §32.18.4Anticyra in Phocide, in Corinthium versa sinum, ad id opportunissime sita visa, §32.18.5quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat.
因此,在放弃包围之后,因为在整个阿卡纳尼亚和埃托利亚的海岸线上没有一个港口,能同时既容纳为军队运送给养的所有运输船,又为各军团提供冬营的住所,位于福基斯、面向科林斯湾的安提基拉,似乎最适合这一目的,因为它距离色萨利和敌人的领地不远,且对面是隔着狭窄海域的伯罗奔尼撒,背后有埃托利亚和阿卡纳尼亚,两侧则是洛克里斯和波奥蒂亚。
§32.18.6Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit.
在第一次冲击中,他未经战斗就占领了福基斯的法诺泰亚。
Anticyra haud multum oppugnando morae praebuit.
安提基拉在围攻中没有造成太多的延误。
Ambrysus inde Hyampolisque receptae.
随后,安布里苏斯和休安波利斯被收复。
§32.18.7Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat.
达乌利斯由于坐落在高耸的山丘上,既不能用梯子也不能用攻城工事来攻克。
§32.18.8lacessendo missilibus eos, qui in praesidio erant, cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in vicem sequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent.
通过用投射武器骚扰守军,当诱使他们出击时,轮流退却与追击,并进行无决定性结果的轻微交锋,使他们陷入了如此疏忽和轻蔑的境地,以至于罗马人与退却者混在一起冲进了大门。
§32.18.9et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem venerunt.
福基斯其他一些无名的小城堡也更多地是由于恐惧而非武力降服。
Elatia clausit portas, nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut exercitum Romanum.
埃拉提亚关闭了大门,而且看起来,除非受到武力强迫,否则他们不打算在城墙内接纳罗马将军或其军队。