§32.10.1diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant.
そして40日間、いかなる試みもせず敵の目前に留まったまま費やしていた。
inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae pacis;
そこから、エピルス人の部族を通じて、フィリッポスに和平を試みる希望が与えられた。
§32.10.2habitoque concilio delecti ad eam rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in conloquium adduxerunt.
会議が開催されると、その交渉を行うために選ばれた長官パウサニアスと騎兵長官アレクサンドロスは、アオウス川が最も狭い両岸の間に押し込められている場所で、執政官と王を会談へと導いた。
§32.10.3summa postulatorum consulis erat: praesidia ex civitatibus rex deduceret;
執政官の要求の要旨は次のようなものであった。
iis, quorum agros urbesque populatus esset, redderet res, quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret.
王は諸都市から守備隊を撤退させること、その耕作地や都市を略奪した相手に対しては、現存する財産を返還すること、その他のものについては、公平な裁定によって査定が行われること。
§32.10.4Philippus aliam aliarum civitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum.
フィリッポスは、都市によって状況が異なると答えた。 自身が占領した都市については解放するが、先祖から自身に受け継がれた都市については、その世襲の正当な所有権を放棄することはない、と。
§32.10.5si quas quererentur belli clades eae civitates, cum quibus bellatum foret, arbitro quo vellent populorum, cum quibus pax utrisque fuisset, se usurum.
もし戦争を行った相手であるそれらの都市が、何らかの戦争の惨禍を訴えるならば、双方と平和関係にあった民の中から、彼らが望む仲裁者を受け入れるつもりである、と。
§32.10.6consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere;
執政官は、その件については仲裁者も裁判官も全く必要ないと述べた。
cui enim non apparere ab eo, qui prior arma intulisset, iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem vim omnibus fecisse?
先に武力を行使した者によって不義がもたらされたこと、そしてフィリッポスが誰からも戦争で挑発されていなかったのに、すべての人に対して先に武力を行使したことは、誰にとっても明らかではないか、と。
§32.10.7inde cum ageretur, quae civitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominavit consul.
その後、どの都市が解放されるべきかが議論されたとき、執政官はすべての中で最初にテッサリア人を挙げた。
ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret: “quid victo gravius imperares, T. Quincti?”,
これに対して王は実に激しい怒りに燃え、「ティトゥス・クィンクティウスよ、敗者に対しても、これ以上重い何を命令するというのだ」と叫んだ。
§32.10.8atque ita se ex colloquio proripuit;
そしてこのように、彼は会談の場から立ち去った。
et temperatum aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent.
彼らは川のただ中によって隔てられていたため、投射兵器によってお互いに戦闘を交えることが、かろうじて自制された。
§32.10.9postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;
翌日、哨所からの出撃によって、最初は戦闘のために十分に開けた平原において、多くの軽い戦闘が行われた。
§32.10.10deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.
その後、王の軍勢が狭く険しい場所へと退却すると、戦闘への熱望に燃えたローマ人たちもまた、その場所へと突入した。
§32.10.11pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus;
彼らには、隊列と軍事規律、そして身体を保護するのに適した武具の種類が味方していた。
pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae.
敵にとっては、地勢と、ほとんどすべての崖の上にまるで城壁の上のようには配置されたカタパルトやバリスタが味方していた。
§32.10.12multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.
双方で多くの傷を負い、本格的な戦闘のように、数名が戦死したとき、夜が戦闘に終止符を打った。