§31.35.1rex tam celerem aleam universi certaminis timens quadringentos Trallis — Illyriorum id, sicut alio diximus loco, est genus — et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit.
王は、全軍による決戦というこれほど急速な危険を恐れ、トッラリス人(別の箇所で述べたように、彼らはイリュリア人の一種である)400名とクレタ人300名を、これらの歩兵と同数の騎兵を加えた上で、側近の一人であるアテナゴラスを指揮官として、敵の騎兵を牽制するために派遣した。
§31.35.2ab Romanis autem — aberat acies eorum paulo plus quingentos passus — velites et equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque hostem aequarent.
一方、ローマの側からは――彼らの戦列は500パッスス余り離れていたが――軽装兵と、ほぼ2つの騎兵翼隊が、数において騎兵も歩兵も敵と等しくなるように派遣された。
§31.35.3credere regii genus pugnae, quo adsueverant, fore, ut equites in vicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum velocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses in invehentem se effuse hostem sagittas conicerent.
王の兵たちは、自分たちが慣れ親しんでいた種類の戦闘になる、すなわち、騎兵たちが交互に追撃したり逃走したりしながら、ある時は投射兵器を使い、ある時は背を向け、イリュリア人の敏捷さは突撃や不意の襲撃に役立ち、クレタ人は散開して突進してくる敵に向けて矢を放つだろうと考えていた。
§31.35.4turbavit hunc ordinem pugnandi non acrior quam pertinacior impetus Romanorum;
この戦闘の秩序を混乱させたのは、激しさというよりは、むしろ粘り強さにおいて勝るローマ人の突撃であった。
§31.35.5nam haud secus, quam si tota acie dimicarent, et velites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant, et equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant.
というのも、彼らはまるで全軍で決戦を行っているかのように、軽装兵は槍を投げ放った後に接近戦で剣を用いて戦い、騎兵は一度敵に向かって進撃すると、馬を静止させたまま、一部は馬背から直接、一部は馬から飛び降りて歩兵に混じって戦ったからである。
§31.35.6ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
こうして、静止した戦闘に慣れていない王の騎兵は、ローマの騎兵の敵ではなく、また、散兵で、あちこち動き回り、防具の性質上ほぼ半裸であった王の歩兵も、円盾と剣を持ち、自己を防御することと敵を攻撃することの双方に等しく武装していたローマの軽装兵(ウェレス)の敵ではなかった。
§31.35.7non tulere itaque dimicationem nec alia re quam velocitate tutantes se in castra refugerunt.
それゆえ彼らは戦闘に耐えられず、ただ素早さによってのみ自らの身を守りながら、陣営へと逃げ帰った。