§31.21.1iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant.
すでに執政官の軍はアッレティウムからアリミヌムへ移動させられており、ラティウム同盟の同盟兵五千人がガリアからエトルリアへと渡っていた。
§31.21.2itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit.
そのため、ルキウス・フリウスは、依然としてクレモナを包囲していたガリア人たちに対して、アリミヌムから強行軍で出発し、敵から千五百歩の間隔をおいて陣を張った。
§31.21.3occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset;
もし彼が行軍から直接、敵の陣営を攻撃するために軍を率いていたならば、見事な戦果を挙げる好機であった。
§31.21.4palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio.
敵は十分な守備隊を残すことなく、野原をあちこち散り散りにうろついていたからである。
lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat.
しかし、彼は兵士たちの疲労を懸念した。 なぜなら、縦隊は急速に率いられてきたからである。
§31.21.5Galli clamore suorum ex agris revocati omissa praeda, quae in manibus erat, castra repetivere.
ガリア人たちは味方の叫び声によって野原から呼び戻され、手元にあった戦利品を放棄して陣営へと戻った。
postero die in aciem progressi;
翌日、彼らは陣形を組んで前進した。
§31.21.6nec Romanus moram pugnandi fecit.
ローマ側も戦いを遅らせることはしなかった。
sed vix spatium instruendi fuit;
しかし、陣形を整える時間はほとんどなかった。
§31.21.7eo cursu hostes in proelium venerunt.
敵はそれほどの勢いで戦闘へと突入してきたからである。
dextra ala — in alas divisum socialem exercitum habebat — in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones.
右翼――彼は同盟軍を複数の「翼」に分割して保持していた――が最前線に配置され、予備兵として二つのローマ軍団が控えた。
§31.21.8M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius Flaccus — legati omnes erant — praepositi.
マルクス・フリウスが右翼に、マルクス・カエキリウスが諸軍団に、ルキウス・ウァレリウス・フラックスが騎兵に配置された。 彼らは全員レガトゥスであった。
praetor secum duos legatos, §31.21.9C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnis hostium subitos conatus posset.
プラエトルは自分に二人のレガトゥス、ガイウス・ラエトリウスとプブリウス・ティティニウスを随行させており、彼らとともに周囲を見渡し、敵のあらゆる突然の試みに対応して駆けつけることができた。
§31.21.10primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse.
最初、ガリア人たちは全軍を一箇所に集中させて、最前線にあった右翼を圧倒し、踏みつぶすことができると期待した。
§31.21.11ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod multitudine adversus paucos facile videbatur, conati sunt.
それが十分にうまくいかないと分かると、彼らは両翼から包囲し、敵の陣形を取り囲もうと試みた。 それは、少数の敵に対する多勢からすれば容易に見えたからである。
§31.21.12id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostis fudisset.
プラエトルはこれを見ると、自身も陣列を広げるために、予備兵から二つの軍団を、最前線で戦っていた右翼の左右に配置し、もしその日に敵を退けたならば、ディウヨウィスに神殿を捧げることを誓った。
§31.21.13L. Valerio imperat, ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur;
彼はルキウス・ウァレリウスに、一方には二つの軍団の騎兵を、他方には同盟軍の騎兵を敵の両翼へと放ち、彼らが陣列を包囲するのを許さないよう命じた。
§31.21.14simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet.
同時に彼自身も、ガリア人の中央の陣列が両翼の展開によって薄くなっているのを見るや、兵士たちに密集して進撃し、列を突破するよう命じた。
§31.21.15et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi.
両翼は騎兵によって、中央は歩兵によって撃退された。
ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra.
そして突故として、あらゆる場所で凄まじい虐殺によってなぎ倒される中、ガリア人たちは背を向け、四方八方に逃げ散りながら陣営へと戻った。
§31.21.16fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutae in castra impetum fecerunt.
逃げる敵を騎兵が追跡し、やがて軍団も追って陣営へと突撃した。
§31.21.17minus sex milia hominum inde effugerunt;
そこから逃れられた者は六千人未満であった。
caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis.
三万五千人以上が殺害されるか捕らえられ、軍旗七十本、多くの略奪品を積んだガリアの二輪馬車二百台以上も奪われた。
§31.21.18Hamilcar, dux Poenus, eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum.
カルタゴの将軍ハミルカルがこの戦闘で戦死し、またガリア人の高名な指揮官三名も戦死した。
Placentini captivi, ad duo milia liberorum capitum, redditi colonis.
プラケンティアの捕虜たち、約二千人の自由市民が植民市民たちに返還された。