§31.21.1iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant.
执政官的军队此时已经从阿雷提乌姆转移到阿里米努姆,来自拉丁同盟的五千名同盟兵也已从高卢进入埃特鲁里亚。
§31.21.2itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit.
因此,卢基乌斯·富里乌斯从阿里米努姆出发,强行军去迎击当时仍在围攻克雷莫纳的高卢人,在距离敌人一千五百步的地方安营扎寨。
§31.21.3occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset; §31.21.4palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio.
如果他行军一结束就直接率军去进攻敌营,那将是一个取得辉煌战果的极好机会;因为敌人当时没有留下足够强固的守备队,正四处散落散布在田野间。
lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat.
然而他担心士兵们身体疲惫,因为部队是一直在急速行军。
§31.21.5Galli clamore suorum ex agris revocati omissa praeda, quae in manibus erat, castra repetivere.
高卢人被同伴的呼喊声从田野中召回,放弃了到手的战利品,退回营地。
postero die in aciem progressi; §31.21.6nec Romanus moram pugnandi fecit.
第二天,他们列阵前进;罗马人也没有拖延战斗。
sed vix spatium instruendi fuit; §31.21.7eo cursu hostes in proelium venerunt.
但几乎没有时间来布置阵形;敌人以极快的速度冲入战场。
dextra ala — in alas divisum socialem exercitum habebat — in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones.
右翼——他将同盟军分为两个“翼”来指挥——被部署在最前线,两个罗马军团作为预备队。
§31.21.8M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius Flaccus — legati omnes erant — praepositi.
马尔库斯·富里乌斯被指派指挥右翼,马尔库斯·凯基利乌斯指挥军团,卢基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯指挥骑兵——他们全都是副官。
praetor secum duos legatos, §31.21.9C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnis hostium subitos conatus posset.
法务官随身带着两名副官,即盖乌斯·莱托里乌斯和普布利乌斯·蒂蒂尼乌斯,以便同他们一起观察四周并应对敌人的任何突然行动。
§31.21.10primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse.
起初,高卢人集中全部兵力于一处全力突击,希望能够压倒并摧毁处于最前线的右翼。
§31.21.11ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod multitudine adversus paucos facile videbatur, conati sunt.
当这一尝试进展不顺时,他们试图从两翼合围并包抄敌人的战线,在他们看来,以多击少这本该是很容易的。
§31.21.12id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostis fudisset.
法务官见此情形,为了也拉长自己的战线,便将预备队中的两个军团部署在正在最前线战斗的右翼的左右两侧,并许愿如果当天能击溃敌人,就为迪奥维斯神献祭一座神庙。
§31.21.13L. Valerio imperat, ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur; §31.21.14simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet.
他命令卢基乌斯·瓦莱里乌斯在一侧派出两个军团的骑兵,在另一侧派出同盟军的骑兵,直插敌人的两翼,绝不容许他们包围罗马战线;与此同时,他自己一看到高卢人因为拉开两翼而变得薄弱的中路,就命令士兵们紧密集结,发起冲锋并突破敌阵。
§31.21.15et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi.
敌人的两翼被骑兵击退,中路被步兵攻破。
ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra.
突然间,由于各处都在发生惨烈的大屠杀,高卢人转身退却,四散奔回营地。
§31.21.16fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutae in castra impetum fecerunt.
骑兵在后追击逃兵;不久,军团也紧随其后对敌营发起了猛攻。
§31.21.17minus sex milia hominum inde effugerunt; caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis.
最终只有不到六千人从那里逃脱;三万五千多人被杀或被俘,缴获军旗七十面,装满丰厚战利品的高卢二轮马车两百多辆。
§31.21.18Hamilcar, dux Poenus, eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum.
迦太基将领哈米尔卡在此役中阵亡,另有三名高卢人的贵族指挥官战死。
Placentini captivi, ad duo milia liberorum capitum, redditi colonis.
约两千名自由民身份的普拉肯提亚俘虏被归还给殖民者。