§31.18.1ante deditionem ex iis legatis, qui Alexandream missi erant, M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit.
降伏の前に、アレクサンドリアへ派遣されていたあの使節たちのうち、最年少であったマルクス・アエミリウスが、他の二人の同意を得て、アビュドス人たちの包囲を聞いてフィリッポスのもとへやって来た。
qui questus Attalo Rhodiisque arma illata, §31.18.2et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, “num Abydeni quoque” inquit “ultro tibi intulerunt arma?”
彼はアッタロスとロードス人たちに戦争が仕掛けられたことに抗議し、また、まさにその時アビュドスを攻撃していることに抗議した。 王が、自分はアッタロスとロードス人によって自ら戦争で挑発されたのだと言い張ると、彼は言った。 「それでは、アビュドス人たちまでもが、そなたに対して自ら戦争を仕掛けたというのですか。
§31.18.3insueto vera audire ferocior oratio visa est, quam quae habenda apud regem esset.
」真実を聞くことに慣れていない王にとって、その言葉は、王の前でなされるべきものとしてはあまりに傲慢に思われた。
“aetas” inquit “et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit.
「お前の若さ、容姿、そして何よりもローマの名がお前を不遜にしているのだ」と王は言った。
§31.18.4ego autem primum velim vos foederum memores servare mecum pacem;
「しかし私は、まずあなた方が条約を心に留めて私との平和を維持することを望む。
sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis. ”
だが、もしあなた方が戦争で挑発するならば、私にも勇気を与えることになり、王国もマケドニアの名もローマに劣らず高貴であることを知るだろう。
§31.18.5ita dimisso legato Philippus auro, §31.18.6argento quaeque coacervata alia erant acceptis hominum praedam omnem amisit.
」こうして使節を去らせた後、フィリッポスは金、銀、および他に蓄積されていたその他のものを受け取ったものの、人間の戦利品はすべて失った。
tanta enim rabies multitudinem invasit, ut, proditos rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, §31.18.7repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent.
というのも、非常に大きな狂気が群衆を襲ったため、彼らは、戦って死を遂げた者たちが裏切られたと考え、互いに誓約違反を非難し合い、特に、死へと捧げた(誓いを立てさせた)人々を、生きたまま敵に引き渡すことをした神官たちを激しく非難し、突然全員が妻や子供たちの殺害へと走り回り、自分たち自身もあらゆる路上で自害して死に至らしめたからである。
obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit.
その狂気に驚愕した王は兵士たちの攻撃を控えさせ、アビュドス人たちに死ぬための三日間の猶予を与えると言った。
§31.18.8quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit.
その期間中、敗者たちは、敵意に満ちた勝者たちが働いたであろうよりも多くの凶行を自分たち自身に対して行い、鎖やその他のやむを得ぬ事情が死ぬことを妨げた者でなければ、生きて手中に落ちた者は誰もいなかった。
Philippus imposito Abydi praesidio in regnum rediit.
フィリッポスはアビュドスに守備隊を配置して自国へと戻った。
§31.18.9cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestris copias, navalis Corcyram in hiberna deduxisse.
サグントゥムの破滅がハンニバルにローマとの戦争への自信を与えたように、アビュドス人たちの破滅がフィリッポスに自信を与えていた時、執政官がすでにエペイロスにおり、陸上部隊をアポロニアに、海上部隊をコルキュラに冬営のために率いていったという伝令が届いた。