§31.18.1ante deditionem ex iis legatis, qui Alexandream missi erant, M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit.
在献城之前,在那些被派往亚历山大的使者中,最年轻的马尔库斯·埃米利乌斯在三人一致同意下,听闻阿卑多斯人被包围的消息后,来到了菲力面前。
qui questus Attalo Rhodiisque arma illata,
他控诉对阿塔罗斯和罗得斯人发动的战争,并控诉他当时正极力围攻阿卑多斯。
§31.18.2et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, “num Abydeni quoque” inquit “ultro tibi intulerunt arma?”
当国王辩称自己是被阿塔罗斯和罗得斯人主动用战争挑衅时,他说道:“难道阿卑多斯人也主动对你发动了战争吗?
§31.18.3insueto vera audire ferocior oratio visa est, quam quae habenda apud regem esset.
” 对于不习惯听真话的国王来说,这番言论显得过于傲慢,不像是应该在国王面前说的话。
“aetas” inquit “et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit.
国王说:“你的年龄、你的容貌,以及最核心的罗马之名,让你变得如此傲慢。
§31.18.4ego autem primum velim vos foederum memores servare mecum pacem; sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis. ”
然而,我首先希望你们能记住盟约,与我保持和平;但如果你们用战争挑衅,你们会发现我也同样拥有勇气,并且我的王国和马其顿的名声绝不亚于罗马的高贵。
§31.18.5ita dimisso legato Philippus auro, §31.18.6argento quaeque coacervata alia erant acceptis hominum praedam omnem amisit.
” 这样遣走使者后,菲力虽然接收了金子、银子以及其他所有积攒起来的财宝,却失去了全部人口战利品。
tanta enim rabies multitudinem invasit, ut, proditos rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, §31.18.7repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent.
因为极大的狂热席卷了人群,以至于他们认为那些在战斗中死去的人被出卖了,并互相指责背誓,特别是极力指责神官们,因为他们竟将那些曾誓死奉献的人活生生地交给了敌人,于是所有人突然奔向杀害自己的妻子和孩子,并自己在所有街道上自尽身亡。
obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit.
国王被这种疯狂所震惊,压制了士兵的进攻,并说他给阿卑多斯人三天时间去死。
§31.18.8quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit.
在这段期间,被征服者对自己所犯下的暴行,比充满敌意的征服者可能犯下的还要多。 除了因锁链或其他迫不得已的原因而无法死去的人之外,没有任何活人落入掌控之中。
Philippus imposito Abydi praesidio in regnum rediit.
菲力在阿卑多斯部署了守备队后,返回了王国。
§31.18.9cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestris copias, navalis Corcyram in hiberna deduxisse.
正如萨贡托的毁灭激起了汉尼拔对罗马战争的斗志一样,阿卑多斯人的惨剧也激起了菲力对罗马战争的斗志,此时传令兵迎面而来,报告执政官已在伊庇鲁斯,并将陆军带往阿波罗尼亚,海军带往科尔库拉,进入冬营。