§31.1.1me quoque iuvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici pervenisse.
私にとっても、まるで自分自身がその労苦と危険の一部を分かち合ってきたかのように、ポエニ戦争の終結に達したことは喜びである。
§31.1.2nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnis Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat, tamen, cum in mentem venit tris et sexaginta annos — §31.1.3tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum — §31.1.4aeque multa volumina occupasse mihi, quam occupaverint quadringenti octoginta septem anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit,
なぜなら、ローマの歴史全体を書き尽くすことを敢えて公言した者が、これほどの巨編の個々の部分において疲弊することは極めて不相応であるとしても、しかしながら、63年間が―― 実にこれだけの年月が、第一次ポエニ戦争から第二次戦争の終結までにあったのだが―― 建国から、カルタゴ人に最初の戦争を仕掛けたアッピウス・クラウディウス執政官までの487年間が占めたのと同様に多くの巻数を、私にとっても占めてしまったということが心に浮かぶとき、私は今や心の中で見通している。
§31.1.5iam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem ac velut profundum invehi, et crescere paene opus, quod prima quaeque perficiendo minui videbatur.
まるで岸に近い浅瀬に導かれて足で海に入っていく人々のように、私が進めば進むほど、より広大な深み、いわば底なしの深淵へと自分が運ばれていくのを、そして、最初の部分を一つ一つ完成させることによって減少していくと思われていた著作が、ほとんど増大していくのを。
§31.1.6pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudquaquam comparandum aut virtute ducis aut militum robore,
ポエニとの平和にマケドニア戦争が続いた。
§31.1.7claritate regum antiquorum vetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius.
これは、危険の点でも、将軍の力量や兵士の強固さの点でも、決して比較しうるものではなかったが、古代の王たちの輝かしさ、その民族の古くからの名声、そしてかつて武力によってヨーロッパの多くとアジアの大部分を支配していた帝国の規模においては、ほぼそれ以上に際立ったものであった。
§31.1.8ceterum coeptum bellum adversus Philippum decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis fuissent causa.
ところで、およそ10年前に開始されていたフィリッポスに対する戦争は、アイトリア人が戦争と平和の両方の原因となったことで、3年前に一時停止されていた。
§31.1.9vacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam adversus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, §31.1.10tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.
その後、ポエニとの平和によって今や解放され、またフィリッポスに対して、一方ではアイトリア人や同地域の他の同盟国に対する不誠実な平和のゆえに、他方では、最近アフリカにハニバルとカルタゴ人のために送られた資金付きの援軍のゆえに憤慨していたローマ人を、領土を徹底的に荒廃させられて市の中に追い詰められていたアテナイ人たちの嘆願が、戦争を再開するよう駆り立てた。